라틴어 문장 검색

quae cum cogito, iam nunc timeo quidnam pro offensione hominum, qui illi inimici infensique sunt, et exspectatione omnium et magnitudine rerum dignum eloqui possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 2:2)
tu horum nihil metuis, nihil cogitas, nihil laboras:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 3:1)
nunc ne illud quidem cogitas, tibi cum homine disertissimo et ad dicendum paratissimo futurum esse certamen, quicum modo disserendum, modo omni ratione pugnandum certandumque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 4:2)
Itaque et Phidiae simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius videmus, et eis picturis quas nominavi cogitare tamen possumus pulchriora;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장 3:3)
vt igitur in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, cuius ad cogitatam speciem imitando referuntur eaque sub oculos ipsa cadit, sic perfectae eloquentiae speciem animo videmus, effigiem auribus quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장1)
Sermo purus erit et Latinus, dilucide planeque dicetur, quid deceat circumspicietur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 5:3)
Qui in illo subtili et acuto elaboravit ut callide arguteque diceret, nec quicquam altius cogitavit, hoc uno perfecto magnus orator est, et si non maximus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 2:2)
Volo enim prius habeat orator rem de qua dicat, dignam auribus eruditis, quam cogitet quibus verbis quidque dicat aut quo modo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 34장 1:2)
numquamne, homo amentissime, te circumspicies?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 1:5)
qui nihil dicit, nihil facit, nihil cogitat denique nisi lubenter ac libere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장 1:5)
quae enim potest in vita esse iucunditas, cum dies et noctes cogitandum sit iam iamque esse moriendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 14:9)
cogitare enim et providere et discere et docere et invenire aliquid et tam multa [alia] meminisse, amare odisse, cupere timere, angi laetari, haec et similia eorum in horum quattuor generum inesse nullo putat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 22:2)
sed nescio quo modo, dum lego, adsentior, cum posui librum et mecum ipse de inmortalitate animorum coepi cogitare, adsensio omnis illa elabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:16)
quid procreatio liberorum, quid propagatio nominis, quid adoptationes filiorum, quid testamentorum diligentia, quid ipsa sepulcrorum monumenta elogia significant nisi nos futura etiam cogitare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:11)
quae quidem cogitans soleo saepe mirari non nullorum insolentiam philosophorum, qui naturae cognitionem admirantur eiusque inventori et principi gratias exultantes agunt eumque venerantur ut deum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 47:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION