라틴어 문장 검색

decretum tamen sub leni verborum praetextu pro rege adversus Romanos factum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 64:1)
dein cogitatio animum subit, cum communi decreto Boeotorum posita esset statua, indignum esse in unum Coronensem agrum saevire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 247:2)
supplicatio in triduum decreta est et ut quadraginta hostiis maioribus praetor, quibus diis ei videretur, sacrificaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 262:1)
traditus inter ceteros princeps Aetolorum Damocritus est, qui principio belli decretum Aetolorum, quo accersendum Antiochum censuerant, T. Quinctio poscenti responderat, in Italia daturum, cum castra ibi Aetoli posuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 300:1)
tum decretum Phaeneas, in quo id diserte scriptum erat, ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 327:2)
ad ea consul nec hercule inquit magnopere nunc euro quid Aetoli satis ex more Graecorum factum esse censeant, dum ego more Romano imperium inhibeam in deditos modo decreto suo, ante armis victos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 330:1)
auctoribusque iis decretum est, ut T. Quinctio ea res permitteretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 371:2)
ubi ut in numero scriptori parum fidei sit, quia in augendo eo non alius intemperantior est, magnam tamen victoriam fuisse apparet, quod et castra capta sunt et Boi post eam pugnam extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio eius victoriae causa decreta ab senatu victimaeque maiores caesae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 432:1)
exitu anni comitia Romae habita, quibus creati sunt consules L. Cornelius Scipio et C. Laelius - Africanum intuentibus cunctis - ad finiendum cum Antiocho bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 511:1)
consuli deinde, cui Graecia provincia decreta erat, ad eum exercitum, quem a M'. Acilio - duae autem legiones erant - accepturus esset, in supplementum addita peditum civium Romanorum tria milia, equites centum, et socium Latini nominis quinque milia, equites ducenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 14:1)
duas Hispanias Sardiniamque obtinentibus prorogatum in annum imperium est et idem exercitus decreti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 23:1)
et praemissis Hypatam, qui tradere urbem iuberent, postquam nihil responsum est nisi ex communi Aetolorum decreto facturos, ne teneret se oppugnatio Hypatae nondum Amphissa recepta, praemisso fratre Africano Amphissam ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 57:3)
iam antequam legati venirent, decretum erat quid responderetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 516:1)
haud ita multo post, cum iam consularium comitiorum appeteret tempus, C. Laelius consul ex Gallia Romam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 541:1)
Victoriae navalis ergo in diem unum supplicatio decreta est, in alterum diem, quod exercitus Romanus tum primum in Asia posuisset castra, ut ea res prospera et laeta eveniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 544:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION