라틴어 문장 검색

non enim tibi indicaui nec tam magnum consilium, uirilibus quoque animis graue, commisi muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere quod nescit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.32)
"ille triumphalis senex ἀκροάσεισ suas numquam populo commisit:"
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 2:8)
proscriptus mihi potissimum te commisisti.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.28)
Parricidium de patre finxit, de fratre commisit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Damnatus parricidii alligans fratrem.25)
hoc adulterium non putas quod marito conciliante committitur?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Demens qui filio cessit vxorem.21)
Dic quid commiserim:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ter abdicatus venenum tenens.5)
Irata, inquid, dis sacrilegium potuit committere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.23)
Commissurum me putas ut iterum rogem?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Fortis nolens ad patrem fortem redire.20)
arma nisi dantur mihi, aut omne Pindi Thracis excidam nemus Bacchique lucos et Cithaeronis iuga mecum cremabo, aut tota cum domibus suis dominisque tecta, cum deis templa omnibus Thebana supra corpus excipiam meum atque urbe versa condar, et, si fortibus leve pondus umeris moenia immissa incident septemque opertus non satis portis premar, onus omne media parte quod mundi sedet dirimitque superos, in meum vertam caput.
(세네카, Hercules Furens 19:15)
si iungi iubes, committat undas Isthmos, et iuncto salo nova ferantur Atticae puppes via.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:46)
Falsa est de geminis fabula noctibus, aether cum tenuit sidera longius commisitque vices Lucifer Hespero et Solem vetuit Delia tardior:
(세네카, Hercules Oetaeus 2:12)
da, da per auras curribus patriis vehi, committe habenas, genitor, et flagrantibus ignifera loris tribue moderari iuga:
(세네카, 메데아 1:9)
gemino Corinthos litore opponens moras cremata flammis maria committat duo.
(세네카, 메데아 1:10)
culpa est Creontis tota, qui sceptro impotens coniugia solvit quique genetricem abstrahit gnatis et arto pignore astrictam fidem dirimit:
(세네카, 메데아 3:19)
ut alta ventos semper excipiunt iuga rupemque saxis vasta dirimentem freta quamvis quieti verberat fluctus maris, imperia sic excelsa Fortunae obiacent.
(세네카, 오이디푸스 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION