라틴어 문장 검색

Artis severae si quis ambit effectus mentemque magnis applicat, prius mores frugalitatis lege poliat exacta.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:1)
Cum ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus voce exhortabatur Coraca, ut spissaret officium.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:10)
Stultum consilium non modo effectu caret, Sed ad perniciem quoque mortalis devocat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canes famelici.1)
Cum se ferarum regem fecissit leo Et aequitatis vellet famam consequi, A pristina deflexit consuetudine Atque inter illas tenui contentus cibo Sancta incorrupta iura reddebat fide.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De leone regnante.3)
Effectus impediret ne segnis mora, Finxere antiqui talem effigiem Temporis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Tempus.3)
Sed ut tunc communibus magis commodis quam privatae iactantiae studebamus, cum intentionem effectumque muneris nostri vellemus intellegi, ita nunc in ratione edendi veremur, ne forte non aliorum utilitatibus sed propriae laudi servisse videamur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 13:1)
Sed utinam ut sacerdotium idem, ut consulatum multo etiam iuvenior quam ille sum consecutus, ita senex saltem ingenium eius aliqua ex parte assequi possim!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 5:1)
quamquam non solum veniam me verum etiam laudem apud istum ipsum, a quo - ut ais - nova lis fortasse ut feminae intenditur, arbitror consecuturum, si haec eadem in actione, latius scilicet et uberius quam epistularum angustiae sinunt, vel in excusationem vel etiam commendationem meam dixero.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 11:2)
iam quod in flore primo tantae indolis iuvenis exstinctus est summa consecuturus, si virtutes eius maturuissent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 4:1)
video etiam multos parvo ingenio litteris nullis, ut bene agerent agendo consecutos.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 4:2)
Non facile me repeto tantum assensum agendo consecutum, quantum tunc non agendo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 13:1)
sed hi lusus non minorem interdum gloriam quam seria consequuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 10:2)
Ille me in tribunatu liberorum iure praecessit, ego illum in praetura sum consecutus, cum mihi Caesar annum remisisset.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 2:2)
Plerique autem dum verentur, ne gratiae potentium nimium impertire videantur, sinisteritatis atque etiam malignitatis famam consequuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 5 2:1)
Gratulare mihi, gratulare etiam litteris ipsis, quae ex periculo eius tantum discrimen adierunt, quantum ex salute gloriae consequentur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION