라틴어 문장 검색

consulem signum quoque intra vallum iniecisse ferunt, quo milites acrius subirent, repetendoque signo primam impressionem factam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 311:2)
se quoque subiturum eam tempestatem forti animo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 479:3)
ita omnium populorum iuventus Antium contracta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 616:2)
tribuni quorum temeritate bellum contractum erat summae rerum praeerant, dilectumque nihilo accuratiorem quam ad media bella haberi solitus erat, extenuantes etiam famam belli, habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 409:1)
inde clamore sublato ac testudine facta subeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 467:2)
omissa itaque spe per vim atque arma subeundi obsidionem parant, cuius ad id tempus immemores et quod in urbe fuerat frumentum incendiis urbis absumpserant, et ex agris per eos ipsos dies raptum omne Veios erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 469:1)
ea est causa ut veteres cloacae, primo per publicum ductae, nunc privata passim subeant tecta, formaque urbis sit occupatae magis quam divisae similis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 583:1)
et erat aeris alieni magna vis re etiam divitibus, aedificando, contracta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 120:1)
inde aliquot dies vastando agro absumpti nec Romanis satis instructis apparatu bellico ad moenia adgredienda nec illis ad subeundum pugnae casum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 339:2)
nec impetus Tusculanorum decurrentium ex superiore loco sustinent nec Romanos subeuntes moenia molientesque obices portarum arcere possunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 350:3)
et ubi prima lux mediocrem multitudinem ante moenia neque alium quam Tiburtem hostem ostendit, duabus portis egressi consules utrimque aciem subeuntium iam muros adgrediuntur, apparuitque occasione magis quam virtute fretos venisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 112:2)
oneratique telis Galli, quibus aut corpora transfixa aut praegravata inhaerentibus gerebant scuta, cum cursu paene in adversum subissent, primo incerti restitere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 237:1)
stetitque suppresso impetu Romanus, et quia iterum fessis subeunda dimicatio erat, et quod consul, dum inter primores incautus agitat, laevo umero matari prope traiecto cesserat parumper ex acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 241:1)
undique, non urbana tantum sed etiam agresti iuventute, decem legiones scriptae dicuntur quaternum milium et ducenorum peditum equitumque trecenorum, quem nunc novum exercitum, si qua externa vis ingruat, hae vires populi Romani, quas vix terrarum capit orbis, contractae in unum haud facile efficiant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 257:1)
ibi circa iacentis Galli corpus contracto certamine pugna atrox concitatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 268:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION