라틴어 문장 검색

Ardentis clipeos atque aera micantia cerno!"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:28)
Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva intraro, gentique meae data moenia cernam, cognatas urbes olim populosque propinquos, Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor atque idem casus, unam faciemus utramque Troiam animis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 20:20)
Hinc sinus Herculei (si vera est fama) Tarenti cernitur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 23:2)
Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna, et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa audimus longe fractasque ad litora voces, exsultantque vada, atque aestu miscentur harenae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 23:4)
Cernimus adstantis nequiquam lumine torvo Aetnaeos fratres, caelo capita alta ferentis, concilium horrendum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 28:2)
Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna coniugio tali!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 2:13)
iamque volans apicem et latera ardua cernit Atlantis duri, caelum qui vertice fulcit, Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris piniferum caput et vento pulsatur et imbri;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:7)
Migrantis cernas, totaque ex urbe ruentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:5)
Quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:11)
"Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis, demens, nec Zephyros audis spirare secundos?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:4)
"Equidem sic poscere ventos iamdudum et frustra cerno te tendere contra:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 1:15)
- sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:17)
Bella, horrida bella, et Thybrim multo spumantem sanguine cerno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 4:9)
Haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:14)
Cernit ibi maestos et mortis honore carentes Leucaspim et Lyciae ductorem classis Oronten, quos, simul ab Troia ventosa per aequora vectos, obruit Auster, aqua involvens navemque virosque.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION