라틴어 문장 검색

duas Tungrorum cohortis, quattuor equitum turmas, universam Trevirorum alam cum Iulio Classico praefecto misit, e quibus pars in colonia Foroiuliensi retenta, ne omnibus copiis in terrestre iter versis vacuo mari classis adceleraret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장3)
ita undique clausi, deletaeque omnes copiae forent ni victorem exercitum attinuisset obscurum noctis, obtentui fugientibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장10)
Fabii quoque Valentis copiae (iam enim Ticinum venerat) posito hostium contemptu et reciperandi decoris cupidine reverentius et aequalius duci parebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장3)
Coniunctis Caecinae ac Valentis copiis nulla ultra penes Vitellianos mora quin totis viribus certarent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 31장4)
non frumentum usquam exercitui, nec exercitum sine copiis retineri posse:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장7)
paucis diebus quartam decimam legionem, magna ipsam fama, cum Moesicis copiis adfore:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장15)
dein Flavium Sabinum consulem designatum Otho rectorem copiis misit, quibus Macer praefuerat, laeto milite ad mutationem ducum et ducibus ob crebras seditiones tam infestam militiam aspernantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 36장4)
plerique copias trans Padum agentis acciri postulabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장7)
earum quae Brixelli egerant cohortium preces Rubrius Gallus tulit, et venia statim impetrata, concedentibus ad victorem per Flavium Sabinum iis copiis quibus praefuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 51장4)
sufficere videbantur adversus Vitellium pars copiarum et dux Mucianus et Vespasiani nomen ac nihil arduum fatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 82장10)
nec coloniae modo aut municipia congestu copiarum, sed ipsi cultores arvaque maturis iam frugibus ut hostile solum vastabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장7)
sed insessis interim Alpibus venturum cum copiis Orientis Mucianum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 1장6)
unde interim pecuniam et commeatus?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장12)
simul coloniam copiis validam auferre Vitellio in rem famamque videbatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 8장3)
has ad copias nequaquam Vitellianis paris (quippe tres adhuc legiones erant) misit epistulas Caecina, temeritatem victa arma tractantium incusans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION