라틴어 문장 검색

multis vexatus contumeliis, plurimis iactatus iniuriis non turpis ad te sed miser confugit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 4:3)
cum de pecuniis repetundis nomen cuiuspiam deferatur, si certamen inter aliquos sit cui potissimum delatio detur, haec duo in primis spectari oportere, quem maxime velint actorem esse ii quibus factae esse dicantur iniuriae, et quem minime velit is qui eas iniurias fecisse arguatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 4:3)
in hac causa, iudices, tametsi utrumque esse arbitror perspicuum, tamen de utroque dicam, et de eo prius quod apud vos plurimum debet valere, hoc est de voluntate eorum quibus iniuriae factae sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:1)
si id audebis dicere, quod C. Verres, cui te inimicum esse simulas, maxime existimari vult, Siculos hoc a me non petisse, primum causam inimici tui sublevabis, de quo non praeiudicium, sed plane iudicium iam factum putatur, quod ita percrebruit, Siculos omnis actorem suae causae contra illius iniurias quaesisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 2:2)
quarum duarum si adessent, duo crimina vel maxima minuerentur quae cum his civitatibus C. Verri communicata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 4:5)
M. Caecilium, fratrem tuum, lectissimum atque ornatissimum adulescentem, non modo non adesse neque tecum tuas iniurias persequi, sed esse cum Verre et cum illo familiarissime atque amicissime vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 2:5)
video enim permulta esse crimina quorum tibi societas cum Verre eius modi est ut ea in accusando attingere non audeas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 3:1)
utrum hoc tantum crimen praetermittes an obicies?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 1:1)
si obicies, idne alteri crimini dabis quod eodem tempore in eadem provincia tu ipse fecisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 1:2)
sin praetermittes, qualis erit tua ista accusatio, quae domestici periculi metu certissimi et maximi criminis non modo sponsionem, verum etiam mentionem ipsam pertimescat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 1:4)
Magnum crimen, ingens pecunia, furtum impudens, iniuria non ferenda!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장2)
grave est hoc crimen in Verrem, grave me agente, te accusante nullum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 2:2)
huius quoque igitur criminis te accusante mentio nulla fiet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 2:4)
mihi crede, Caecili, non potest in accusando socios vere defendere is qui cum reo criminum societate coniunctus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 2:6)
ego hoc uno crimine illum condemnem necesse est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION