라틴어 문장 검색

ceterum defectio Tarentinorum utrum priore anno an hoc facta sit, in diversum auctores trahunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 168:2)
movit eos non Tarentinorum magis defectio Metapontinorumque, quibus indidem ex Achaia oriundi etiam cognatione iuncti erant, quam ira in Romanos propter obsides nuper interfectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 222:2)
consules a Benevento in Campanum agrum legiones ducunt non ad frumenta modo, quae iam in herbis erant, corrumpenda, sed ad Capuam oppugnandam, nobilem se consulatum tam opulentae urbis excidio rati facturos, simul et ingens flagitium imperio dempturos, quod urbi tam propinquae tertium annum inpunita defectio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 233:1)
is mutata repente voluntate locum gratiae apud Poenum quaerens neque transire ipse neque trahere ad defectionem Lucanos satis habuit, nisi imperatoris et eiusdem hospitis proditi capite ac sanguine foedus cum hostibus sanxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 242:1)
creverat consuetudo, quod aeger Romae apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 273:2)
tamen, ne quid inexpertum relinqueret, transfugas Syracusanos - erant autem apud Romanos aliqui nobilissimi viri, inter defectionem ab Romanis, quia ab novis consiliis abhorrebant, pulsi - conloquiis suae partis temptare hominum animos iussit et fidem dare, si traditae forent Syracusae, liberos eos ac suis legibus victuros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 343:1)
ea tum cura maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantum, quae in nullam umquam civitatem iustior fuit, quam quod urbs tam nobilis ac potens, sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus animos videbatur ad veteris imperii respectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 4:1)
vicit tamen respectus Capuae, in quam omnium sociorum hostiumque conversos videbat animos, documento futurae, qualemcumque eventum defectio ab Romanis habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 58:1)
nec ulla facta est transitio, metu magis eos quam fide continente, quia maiora in defectione deliquerant quam quibus ignosci posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 160:1)
ibi cum ceteri de legatis mittendis ad imperatores Romanos agerent, Vibius Virrius, qui defectionis auctor ab Romanis fuerat, interrogatus sententiam negat eos qui de legatis et de pace ac deditione loquantur meminisse nec quid facturi fuerint, si Romanos in potestate habuissent, nec quid ipsis patiendum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 176:1)
iam, quem ad modum in defectione praesidium, quod poterat emitti, per cruciatum et ad contumeliam necarimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 179:2)
secutae defectionem earum Hybla et Macella sunt et ignobiliores quaedam aliae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 304:3)
Philippo Aetolorum defectio Pellae hibernanti adlata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 351:1)
Hieronymum ac postea Hippocraten atque Epicyden tyrannos cum ob alia, tum propter defectionem ab Romanis ad Hannibalem invisos fuisse sibi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 425:1)
adde defectionem Italiae, Siciliae maioris partis, Sardiniae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 590:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION