라틴어 문장 검색

Interim, de quo agitur, multos ostendam voluptatibus obsessos, in quos fortuna omnia munera sua effudit, quos fatearis necesse est malos.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 55:2)
mollibus lenibusque fomentis totum lacessitur eorum corpus et, ne nares interim cessent, odoribus variis inficitur locus ipse, in quo luxuriae parentatur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 56:3)
ille interim beatus ac plenus bona conscientia reddidit sibi testimonium vita excedens laudavitque aetatis in portu et ad ancoram actae quietem et dixit, quod vos inviti audistis, quasi vobis quoque faciendum sit :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 95:3)
Interim non est quod contemnas bona verba et bonis cogitationibus plena praecordia.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 99:4)
aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naeuus esset.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.49)
interim quod rogat conperit, inpudicam.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, peregrinus negotiator.26)
premo interim gemitus meos et introrsus erumpentes lacrimas ago.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.18)
deinde tanto maiore impetu dixit, tanto miserabilius, ut appareret quam magna interim pars esset ingenii dolor.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 6:7)
Famula illa trahitur interim donum tibi.
(세네카, Hercules Oetaeus 7:3)
interim scelus est fides.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:12)
interim poena est mori, sed saepe donum;
(세네카, Hercules Oetaeus 14:24)
interim haec ignes ferant.
(세네카, 파이드라 17:46)
interim non dubito quin nunc uos ipsa quae offensura sunt uitia delectent.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 23:3)
"Elapsus interim altera parte uillae Cicero lectica per agros ferebatur;"
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 20:2)
ipse fortunae diu prosperae et in longo tenore felicitatis magnis interim ictus uulneribus, exilio, ruina partium pro quibus steterat, filiae exitu tam tristi atque acerbo, omnium aduersorum nihil ut uiro dignum erat tulit praeter mortem, quae uere aestimanti minus indigna uideri potuit, quod a uictore inimico nil crudelius passurus erat quam quod eiusdem fortunae compos uicto fecisset.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 22:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION