라틴어 문장 검색

Laborare facitis Dominum in sermonibus vestris et dicitis: "In quo eum facimus laborare?". In eo quod dicitis: "Omnis, qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent" aut: "Ubi est Deus iudicii?".
(불가타 성경, 말라키서, 2장17)
Et bonus visus est sermo in oculis eorum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장12)
Ut audivit autem Antiochus sermones istos, iratus est animo; et misit et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장27)
Ut audivit autem Iudas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장16)
Et venit et quaerebat capere civitatem et depraedari eam et non potuit, quoniam innotuit sermo his, qui erant in civitate.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장3)
Et factum est, ut audivit rex sermones istos, expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei, sicut cogitabat.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장8)
Et placuit sermo in conspectu regis et principum, et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장60)
Et non intenderunt sermonibus eorum; viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장11)
Et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum, et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장30)
et quia, qui erant de Hellade, voluerunt ire et tollere eos, et innotuit sermo his,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장9)
Et placuit sermo in conspectu eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장21)
Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non crediderunt eis nec receperunt, quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel et tribulaverat eos valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장46)
Et complacuit eis in Alexandro, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장47)
Ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius in adiutorium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장74)
Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, et addidit adhuc glorificare Ionathan
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장88)

SEARCH

MENU NAVIGATION