라틴어 문장 검색

qualia cotidie antiquis oratoribus contingebant, cum tot pariter ac tam nobiles forum coartarent, cum clientelae quoque ac tribus et municipiorum etiam legationes ac pars Italiae periclitantibus adsisteret, cum in plerisque iudiciis crederet populus Romanus sua interesse quid iudicaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 4:2)
nostra quoque civitas, donec erravit, donec se partibus et dissensionibus et discordiis confecit, donec nulla fuit in foro pax, nulla in senatu concordia, nulla in iudiciis moderatio, nulla superiorum reverentia, nullus magistratuum modus, tulit sine dubio valentiorem eloquentiam, sicut indomitus ager habet quasdam herbas laetiores.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 40장 4:1)
gradus quin etiam ipse comitatus habet, iudicio eius quem sectantur;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 3:1)
dedimus profecto grande patientiae documentum;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 2장 3:1)
ubi conventus ac iudicia poscerent, gravis intentus, severus et saepius misericors:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 3:2)
satis constabat lecto testamento Agricolae, quo coheredem optimae uxori et piissimae filiae Domitianum scripsit, laetatum eum velut honore iudicioque.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 4:1)
paucis iudicium aut rei publicae amor:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 12장4)
adoptandi iudicium integrum et, si velis eligere, consensu monstratur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장7)
neque illis iudicium aut veritas, quippe eodem die diversa pari certamine postulaturis, sed tradito more quemcumque principem adulandi licentia adclamationum et studiis inanibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 32장2)
ruere cuncti in castra, anteire proximos, certare cum praecurrentibus, increpare Galbam, laudare militum iudicium, exosculari Othonis manum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 45장2)
urbi Flavium Sabinum praefecere, iudicium Neronis secuti, sub quo eandem curam obtinuerat, plerisque Vespasianum fratrem in eo respicientibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장4)
plura ambitione, quaedam iudicio, in quibus sordis et avaritiam Fontei Capitonis adimendis adsignandisve militiae ordinibus integre mutaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장3)
et Vitellius apud severos humilis, ita comitatem bonitatemque faventes vocabant, quod sine modo, sine iudicio donaret sua, largiretur aliena;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장5)
nam saepe honestas rerum causas, ni iudicium adhibeas, perniciosi exitus consequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장5)
praecipuum destinationis meae documentum habete quod de nemine queror;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 47장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION