라틴어 문장 검색

Vacante autem meriti notitia, unde odii iustitia defenditur, quae non de eventu, sed de conscientia probanda est?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 5:1)
Sed Christianis solis nihil permittitur loqui quod causam purget, quod veritatem defendat, quod iudicem non faciat iniustum, sed illud solum expectatur quod odio publico necessarium est, confessio nominis, non examinatio criminis:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 3:1)
Hoc imperium, cuius ministri estis, civilis, non tyrannica dominatio est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 13:15)
quod ita plerique clausis oculis in odium eius inpingunt, ut bonum alicui testimonium ferentes admisceant nominis exprobrationem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 1:2)
Caecitate odii in suffragium inpingunt:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 2:3)
Nonnulli etiam de utilitatibus suis cum odio isto paciscuntur, contenti iniuria, dum ne domi habeant quod oderunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 4:1)
Tanti non est bonum quanti odium Christianorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 4:4)
Nunc igitur, si nominis odium est, quis nominum reatus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 5:1)
Atque adeo quasi praefatus haec ad sugillandam odii erga nos publici iniquitatem, iam de causa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis obiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui obiciunt, ut ex hoc quoque sciant homines in Christianis non esse quae in se nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes non dico pessimi optimos, sed iam, ut volunt, conpares suos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 1:1)
et hoc sine ullo retractatu humaniore praescribitis, vim profitemini et iniquam ex arce dominationem, si ideo negatis licere, quia vultis, non quia debuit non licere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 4:1)
Cum odio sui coepit veritas.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 2:4)
Plane olim, id est semper, veritas odio est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 7:3)
Atquin omnis haec nostra in illos dominatio et potestas de nominatione Christi valet et de commemoratione eorum quae sibi a deo per arbitrum Christum imminentia exspectant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 15:1)
Nam et sic plerique disponunt divinitatem, ut imperium summae dominationis esse penes unum, officia eius penes multos velint, ut Plato Iovem magnum in caelo comitatum exercitu describit deorum pariter et daemonum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 3:2)
videte igitur, ne ille regna dispenset cuius est et orbis qui regnatur et homo ipse qui regnat, ne ille vices dominationum ipsis temporibus in saeculo ordinant qui ante omne tempus fuit et saeculum corpus temporum fecit, ne ille civitates extollat aut deprimat sub quo fuit sine civitatibus aliquando gens hominum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 26장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION