라틴어 문장 검색

illud ingeniorum velut praecox genus non temere unquam pervenit ad frugem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 102:2)
est autem in omni voce utique acuta sed nunquam plus una nec unquam ultima ideoque in prior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 179:1)
persequi quidem, quid quis unquam vel contemptissimorum hominum dixerit, aut nimiae miseriae aut inanis iactantiae est et detinet atque obruit ingenia melius aliis .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 320:3)
sed ne temporis quidem unquam plus erit, quia his aetatibus omnis in audiendo profectus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 413:1)
nec unquam me in his discentis annis offendat, si quid superfuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 49:1)
neque praecipit unquam non dicenda nec dicendis contraria, sed quae in quaque causa dicenda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 303:2)
nec unquam incidet in hoc genere materiae dubitatio rei, quae undique secundum nos sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 251:1)
primis quidem raro unquam, nisi forte apud eum, cui res iam aliunde nota sit, dicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 13:2)
neque mihi unquam tanta fuerit cura brevitatis, ut non ea, quae credibilem faciunt expositionem, inseri velim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 136:1)
nec unquam debebit esse nisi brevis et talis, ut vi quadam videamur adfectus velut recto itinere depulsi, qualis est Ciceronis circa nuptias Sasiae:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 193:2)
id et raro faciendum iudico neque sic unquam, ut totus ordo repetatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 217:3)
Sed nobis adolescentibus seniores in agendo facti praecipere solebant, ne temere unquam iusiurandum deferremus, sicut neque optio iudicis adversario esset permittenda nec ex advocatis partis adversae iudex eligendus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 30:1)
difficilior hoc, quod raro unquam possunt ante indicium scire, quid testis dicturus sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 53:2)
Sed mihi naturam intuenti nemo non vir spadone formosior erit, nec tam aversa unquam videbitur ab opere suo providentia, ut debilitas inter optima inventa sit, nec id ferro speciosum fieri putabo, quod, si nasceretur, monstrum erat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 283:1)
quis hoc statuit unquam, aut cui sine periculo potest, ut eum iure potuerit occidere, a quo metuisse se dicat, ne ipse posterius occideretur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 309:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION