라틴어 문장 검색

Ille quidem celare cupit, turpisque pudore tempora purpureis temptat velare tiaris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 23:1)
Qui cum nec prodere visum dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, nec posset reticere tamen, secedit humumque effodit et, domini quales adspexerit aures, voce refert parva terraeque inmurmurat haustae, indiciumque suae vocis tellure regesta obruit et scrobibus tacitus discedit opertis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 23:3)
Vidi agnovique manusque ad discedentem cupiens retinere, tetendi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 74:12)
Sis licet infestus sociis regique mihique, dure Philoctete, licet exsecrere meumque devoveas sine fine caput cupiasque dolenti me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem, utque tui mihi, sic fiat tibi copia nostri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 29:9)
Dum tamen hanc sperat dum praecorrumpere donis me cupit, elige ait, virgo Cumaea, quid optes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 20:3)
Ut primum valido mentem conlegit ab aestu, quid cuperet, fassura fuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 44:4)
Nunc quoque, cum fugias averserisque petentes, mille viri cupiunt et semideique deique et quaecumque tenent Albanos numina montes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:8)
) vis fera ventorum, caecis inclusa cavernis, exspirare aliqua cupiens luctataque frustra liberiore frui caelo, cum carcere rima nulla foret toto nec pervia flatibus esset, extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris tendere vesicam solet aut derepta bicorni terga capro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 25:14)
dum loquor, et timeo pariter cupioque repelli, increpuit quantis viribus unda latus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 412)
urbs quoque te et legum lassat tutela tuarum et morum, similes quos cupis esse tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 194)
vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici, dicere quos cupio nomine quemque suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b12)
seu temere expecto, sive id contingere fas est, tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba, quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud, ut doceas votum posse valere meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 58)
Nunc ego Triptolemi cuperem consistere curru, misit in ignotam qui rude semen humum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 81)
haec prius, ut memorant, non invidiosa nefandis nec cupienda bonis regna Thoantis erant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 435)
tu tamen agnoscis tactusque cupidine laudis, ille ego sum cuperes dicere posse palam, certe ego, si sineres, titulum tibi reddere vellem, et raram famae conciliare fidem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 55)

SEARCH

MENU NAVIGATION