라틴어 문장 검색

nescit trepida, quid liceat feminae, quid coniugem deceat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 67:4)
at ego nesciebam, quorsum tu ires.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 104:9)
amphiboliam quoque fieri vitiosa locatione verborum, nemo est qui nesciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 289:1)
facturusne operae pretium sim (nam ita edidit, estque melius, quam quo modo emendatur), nec clausulae clausulis, ut Cicero, quo me vertam, nescio, qui trimetri finis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 331:3)
Scio non ignoro et non me fugit et non me praeterit et quis nescit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 13:4)
nam quis nescit, nihil magis profuturum ad absolutionem Socrati fuisse, quam si esset usus illo iudiciali genere defensionis et oratione summissa conciliasset iudicum animos sibi crimenque ipsum sollicite redarguisset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 10:3)
aut P. Rutilius, vel cum illo paene Socratico genere defensionis est usus, vel cum revocante eum P. Sulla manere in exilio maluit, quid sibi maxime conduceret, nesciebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 13:3)
et aperte tamen gloriari nescio an sit magis tolerabile vel ipsa vitii huius simplicitate, quam illa iactatio perversa, si abundans opibus pauperem se neget, nobilis obscurum et potens infirmum et disertus imperitum plane et infantem vocet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 22:2)
quis vero nesciat, quanto aliud dicendi genus poscat gravitas senatoria, aliud aura popularis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 46:1)
nescio tamen an huius, de quo loquimur, decoris custodia maxime circa eos, contra quos dicimus, examinanda sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 58:1)
nesciretur tamen, quanta vis esset eius, quanta divinitas illa, nisi in hoc lumen vim orandi extulisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 102:3)
nemo etiam fere tam infelix, ut, quod cuique loco signum destinaverit, nesciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 124:1)
sed quodcunque ex his vitium magis tulerim quam, quo nunc maxime laboratur in causis omnibus scholisque, cantandi, quod inutilius sit an foedius, nescio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 204:1)
at si incipientibus aut paulum progressis decidat toga, non prorsus negligentis aut pigri aut quomodo debeat amiciri nescientis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 296:1)
nam in tanta causarum, sicut superioribus libris diximus, varietate, cum alia coniectura quaerantur, alia finitionibus concludantur, alia iure summoveantur vel transferantur, alia colligantur vel ipsa inter se concurrant vel in diversum ambiguitate ducantur, nulla fere dici potest, cuius non parte in aliqua tractatus aequi ac boni reperiatur, plerasque vero esse quis nescit, quae totae in sola qualitate consistant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 67:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION