라틴어 문장 검색

In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se regio cum ipsis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장24)
Et dedit ei potestatem congregare exercitum et fabrificare arma et esse ipsum socium eius; et obsides, qui erant in arce, dixit tradi ei.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장6)
Et tradiderunt, qui erant in arce, Ionathae obsides, et reddidit eos parentibus ipsorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장9)
et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui. Et enuntiavit ei quanta constituerat Demetrius et inimicitias exercituum eius adversus illum; et mansit ibi diebus multis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장40)
audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii, et posuit ibi custodes, ut custodirent eam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장34)
Et nunc remitte eos in domos suas. Elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi et reliqua praesidia et reliquum exercitum et universos praepositos negotiis et conversus abibo; propterea enim veni ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장45)
Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장21)
Nunc ergo tradite civitates, quas occupastis, et tributa locorum, in quibus dominati estis extra fines Iudaeae;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장30)
Et scripsit haec Ptolemaeus et misit regi, ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet ei civitates et regionem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장18)
Per omnia benedictus Deus, qui tradidi
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장17)
Ego autem, sicut et fratres mei, et corpus et animam trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장37)
Quibus autem gestis, rogaverunt Dominum prostrati in ventrem, ne amplius talibus malis inciderent, sed et, si quando peccassent, ut ab ipso cum clementia corriperentur et non blasphemis ac barbaris gentibus traderentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장4)
Annuit autem Maccabaeus in omnibus, quae Lysias rogabat, utilitati consulens; quaecumque enim Maccabaeus scriptis tradidit Lysiae de Iudaeis, rex concessit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장15)
Ioannes et Abessalom, qui missi fuerant a vobis tradentes responsum rescriptum, postulabant circum ea, quae per illud significabantur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장17)
ad obsecrationem conversi sunt, rogantes, ut id, quod factum erat, delictum oblivioni ex integro traderetur. At vero fortissimus Iudas hortatus est populum conservare se sine peccato, cum sub oculis vidissent, quae facta sunt propter peccatum eorum, qui prostrati sunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장42)

SEARCH

MENU NAVIGATION