라틴어 문장 검색

calcar ait esse virtutis, hac erepta inermem animum et ad conatus magnos pigrum inertemque fieri.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 15:4)
postquam intellexit irasci se, sicut sustulerat manum suspensam detinebat et stabat percussuro similis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 76:2)
Ista quae appetitis, quia exigua sunt nec possunt ad alterum nisi alteri erepta transferri, eadem affectantibus pugnas et iurgia excitant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 199:3)
Ubi aliquid animum insolitum arietari percussit, ubi aliquid occurrit aut indignum, ut in omni vita humana multa sunt, aut parum ex facili fluens, aut multum temporis res non magno aestimandae poposcerunt, ad otium convertor et, quemadmodum pecoribus fatigatis quoque, velocior domum gradus est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 12:1)
Muta in contrarium hanc indulgentiam temporis, hinc illinc percutiatur animus damno, luctu, incursionibus varis, nulla hora sine aliqua querella sit ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 131:3)
curo uulnera, familiam reficio, expugnatam domum lugeo, ereptam uirginitatem consolor, minantem sibi ipsi custodio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.10)
Missus Iphicrates aduersus Thracum regem, bis acie uictus foedus cum eo percussit et filiam eius uxorem duxit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Iphicrates reus.2)
Percussurus lictor ad praetorem respicit, praetor ad meretricem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.19)
postquam est ad oras Taenari ventum et nitor percussit oculos lucis ignotae novus, resumit animos victus et vastas furens quassat catenas;
(세네카, Hercules Furens 12:25)
Nunc Herculeis percussa sonent pectora palmis, mundum solitos ferre lacertos verbera pulsent victrice manu;
(세네카, Hercules Furens 16:13)
non spargis facem imitata fratrem et mittis ereptam Iovi meque ipsa perdis?
(세네카, Hercules Oetaeus 13:35)
laus tibi erepta incluta est, ingens triumphus:
(세네카, Hercules Oetaeus 13:36)
ereptus thalamis Phasidis horridi, effrenae solitus pectora coniugis invita trepidus prendere dextera, felix Aeoliam corripe virginem . nunc primum soceris, sponse, volentibus.
(세네카, 메데아 2:12)
vix ipsa tantum, vix adnue credo malum, hoc facere Iason potuit, erepto patre patria atque regno sedibus solam exteris deserere durus?
(세네카, 메데아 3:2)
sacrum laticem percussa dedi.
(세네카, 메데아 12:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION