라틴어 문장 검색

et cum in medio agmine armatorum Masinissam insignem cum armis tum cetero habitu conspexisset, regem esse, id quod erat, rata, genibus advoluta eius omnia quidem ut posses inquit in nobis di dederunt virtusque et felicitas tua;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 154:2)
forma erat insignis et florentissima aetas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 160:1)
hanc te quoque ad ceteras tuas eximias virtutes, Masinissa, adiecisse velim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 187:1)
Ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona, aurea patera, sella curuli et scipione eburneo, toga picta et palmata tunica donat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 204:2)
hinc patre, hinc Catulo lateri circumdatis privato magis quam publico decore insignis Romam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 263:1)
annus insignis incendio ingenti, quo Clivus Publicius ad solum exustus est,et aquarum magnitudine, sed et annonae vilitate fuit, praeterquam quod pace omnis Italia erat aperta, etiam quod magnam vim frumenti ex Hispania missam M. Valerius Falto et M. Fabius Buteo aediles curules quaternis aeris vicatim populo discripserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 337:1)
pluribus victoriis et maioribus proeliis avus insignis Rullus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 340:3)
multos occursuros Scipioni in acie qui praetores, qui imperatores, qui consules Romanos sua manu occidissent, muralibus vallaribusque insignes coronis, pervagatos capta castra, captas urbes Romanas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 364:1)
tibi quoque inter multa egregia non in ultimis laudum hoc fuerit, Hannibalem, cui tot de Romanis ducibus victoriam di dedissent, tibi cessisse, teque huic bello, vestris prius quam nostris cladibus insigni, finem imposuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 385:1)
Poenus sedecim annorum in terra Italia res gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occisos et sua cuique decora, ubi ad insignem alicuius pugnae memoria militem venerat, referebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 429:1)
insignis tamen inter ceteros Hasdrubal erat - Haedum populares cognomine appellabant - , pacis semper auctor adversusque factioni Barcinae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 565:1)
exemplo deinde huius nequaquam victoria pares insignes titulos claraque cognomina familiarum fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 610:2)
civitas omnis obviam effusa cum coniugibus ac liberis, sacerdotes cum insignibus suis intrantem urbem ac di prope ipsi exciti sedibus suis acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 155:1)
et ornata eo genere operum eximie terra Attica et copia domestici marmoris et ingeniis artificum praebuit huic furori materiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 297:1)
erant cum eo principes Macedonum et Achaeorum exul, vir insignis, Cycliadas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 413:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION