라틴어 문장 검색

aut enim moturum aliquid, aut omnes homines testes fore penes Aetolos culpam belli esse, Romanos iusta ac prope necessaria sumpturos arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 387:1)
sed quia post fugam regis, cuius fiducia officio decessissent, non addidissent pertinaciam culpae, in fidem receptas esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 267:2)
confessionem iis culpae magis profuturam et totam in preces orationem versam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 322:1)
nam et impensam quae in bellum facta esset, omnem praestare regem aequum censebant, cuius culpa bellum excitatum esset, et non Ionia modo atque Aeolide deduci debere regia praesidia,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 400:1)
Aetoli legati in senatum introducti, cum et causa eos sua et fortuna hortaretur, ut confitendo seu culpae seu errori veniam supplices peterent, orsi a beneficiis in populum Romanum et prope exprobrantes virtutem suam in Philippi bello et offenderunt aures insolentia sermonis et eo,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 558:1)
ii vulgato petentium veniam more errorem fassi regis obtestati sunt patres conscriptos ut suae potius clementiae quam regis culpae, qui satis superque poenarum dedisset, memores consulerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 661:2)
ex quo in promiscuo sacra sint et permixti viri feminis, et noctis licentia accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii praetermissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 136:1)
ante omnia ut quaestio de iis habeatur, qui coierint coniuraverintve, quo stuprum flagitiumve inferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 149:1)
minus tamen esset si flagitiis tantum effeminati forent - ipsorum id magna ex parte dedecus erat - a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 168:1)
si quem libido, si furor in gurgitem abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus coniuravit, non suum iudicet esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 172:2)
ab his omnia facinora et flagitia orta, eos maximos sacerdotes conditoresque eius sacri esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 188:1)
si ab se culpam removere vellet, Onomastum et Casandrum, per quos acta res diceretur, mitteret Romam, ut eos senatus percunctari posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 402:2)
illo uno collega castigare se nova flagitia et priscos revocare mores posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 501:1)
ad haec consentiens reddebatur militum clamor, nullam militum culpam esse, quibus nemo ad erumpendum signum dedisset, daret signum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 325:1)
senatus nec liberavit eius culpae regem neque arguit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 218:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION