라틴어 문장 검색

perfidi reges iacent, saevi tyranni, fregimus quicquid fuit tibi fulminandum.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:2)
sparsit peremptus aureum serpens nemus et hydra vires posuit et notos Hebro cruore pingues hospitum fregi greges hostisque traxi spolia Thermodontiae.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:10)
quanta enim fregi mala.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:31)
in nudo gladius corpore frangitur et saxum resilit, fataque neglegit et mortem indomito corpore provocat, non illum poterant figere cuspides, non arcus Scythica tensus harundine, non quae tela gerit Sarmata frigidus aut qui soliferae suppositus plagae vicino Nabatae vulnera dirigit Parthus Gnosiacis certior ictibus, muros Oechaliae corpore propulit, nil obstare valet;
(세네카, Hercules Oetaeus 2:17)
meque iam dorso ferens qua iungit hominem spina deficiens equo, frangebat ipsas fluminis tumidi minas.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:22)
Vagus per artus errat excussos tremor, erectus horret crinis, impulsis adhuc stat terror animis et cor attonitum salit pavidumque trepidis palpitat venis iecur, ut fractus austro pontus etiamnum tumet, quamvis quiescat languidis ventis dies, ita mens adhuc vexatur excusso metu.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:1)
nives ut Eurus solvit aut tepidus Notus, quas vere primo lucidus perdit Mimans, utque evolutos frangit Ionio salo opposita fluctus Leucas et lassus tumor in litore ipso spumat, aut caelestibus aspersa tepidis tura laxantur focis, sic languet omne vellus et perdit comas.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:12)
aderit cruenti forsitan victor mali dolorque fractus cedet Alcidae tuo.
(세네카, Hercules Oetaeus 14:13)
frange ut insontem Lichan.
(세네카, Hercules Oetaeus 14:54)
ita nulla perages iussa nec franges mala [erres per orbem, si qua nascetur fera] referens parentem?
(세네카, Hercules Oetaeus 15:8)
discedet via Tartari, fractis ut pateat polis?
(세네카, Hercules Oetaeus 16:26)
obsta novercae, nunc, pater, caecum chaos reddi decebat, hinc et hinc compagibus ruptis uterque debuit frangi polus;
(세네카, Hercules Oetaeus 17:3)
regnum omne, genitor, aetheris dubium tibi mors nostra faciet - antequam spolium tui caelum omne fiat, conde me tota, pater, mundi ruina, frange quem perdis polum.
(세네카, Hercules Oetaeus 17:8)
his fracta Calpe manibus emisit fretum?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:18)
sparge tu saltem, precor, telum (perire feminae possum manu) iam fracta, iam satiata - quid pascis minas?
(세네카, Hercules Oetaeus 19:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION