라틴어 문장 검색

varie adgredieris blandeque, nisi forte tanta persona eris, ut possis iram comminuere, quemadmodum fecit divus Augustus, cum cenaret apud Vedium Pollionem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 227:1)
nam et multa incidunt, quae invitos denudent, et, ut bene cedat tanta sui diligentia, non tamen iucunda vita aut secura est semper sub persona viventium.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 145:4)
etiamsi actio est, lex quae de seruato loquitur ad personas tantum extraneas pertinet, ad filium et ad patrem non magis quam ad seruum et ad dominum, libertum et patronum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.12)
tunc eiusmodi utendum coloribus, ubi uerendum est ne uideamur rem duram postulare, ubi contra honestam personam promissione iudex molliore fallendus est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.40)
Quid in hac persona ueremur et causa, nisi hoc unum quod ex hoc colore metuendum est, ne si uolumus hoc remittere et uoluisse uideamur?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.41)
Coniectura duplex a persona una:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ter abdicatus venenum tenens.32)
hoc semel aut iterum a Thucydide factum, item in paucissimis personis usurpatum a Sallustio, T. Liuius benignius omnibus magnis uiris praestitit:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 21:7)
"procerum tum maximus unus, dignus qui patriae personam sumeret, infit:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 227)
seu nos, Magne, tuus favor tenebat, multis praedite dotibus virorum, forma, nobilitate, mente, censu ( cuius si varios eam per actus, centum et ferrea lasset ora laude, constans, ingeniosus efficaxque, prudens arbiter, optimus propinquus, nil fraudans genii sibi vel ulli personas, loca, tempus intuendo);
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium103)
Diu praecipis, domine maior, summa suadendi auctoritate, sicuti es in his quae deliberabuntur consiliosissimus, ut, si quae mihi1 litterae paulo politiores varia occasione fluxerint, prout eas causa persona tempus elicuit, omnes retractatis exemplaribus enucleatisque uno volumine includam, Quinti Symmachi rotunditatem, Gai Plinii disciplinam maturitatemque vestigiis praesumptuosis insecu- turns.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Constantio suo salutem 1:1)
ita personam suam deus arbiter et ratio naturae consummatae felicitatis dote sociata cumulaverunt;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 1:4)
videas ibi elegantiam Graecam abundantiam Galli-canam celeritatem Italam, publicam pompam privatam diligentiam regiam disciplinam, de luxu autem illo sabbatario narrationi meae supersedendum est, qui nec latentes potest latere personas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 6:4)
simul et stilo finem fieri decet, quia et tu cognoscere viri non amplius quam studia personamque voluisti et ego non historiam sed epistulam efficere curavi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 10:4)
igitur nunc in ista non modo personarum sed etiam ordinum partiumque laetitia Transalpino tuo latere conducibilius visum, quippe cum hoc ipso tempore, quo haec mihi exarabantur, vix per omnia theatra macella, praetoria fora, templa gymnasia Thalassio Fescenninus explicaretur, atque etiam nunc e contrario studia sileant negotia quiescant iudicia conticescant, differantur legationes vacet ambitus et inter scurrilitates histrionicas totus actionum seriarum status peregrinetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 10:3)
non minus est tuorum natalium viro personam suam excolere quam villam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION