라틴어 문장 검색

Tum vero non populus tantum et imperita plebs in plausus et immodica studia sed equitum plerique ac senatorum, posito metu incauti, refractis Palatii foribus ruere intus ac se Galbae ostentare, praereptam sibi ultionem querentes, ignavissimus quisque et, ut res docuit, in periculo non ausurus, nimii verbis, linguae feroces;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 35장1)
tum duos omnium mortalium impudicitia ignavia luxuria deterrimos velut ad perdendum imperium fataliter electos non senatus modo et eques, quis aliqua pars et cura rei publicae, sed vulgus quoque palam maerere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 50장2)
is die postero coloniam Agrippinensem cum equitibus legionis auxiliariorumque ingressus imperatorem Vitellium consalutavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 57장2)
Igitur laudata militum alacritate Vitellius ministeria principatus per libertos agi solita in equites Romanos disponit, vacationes centurionibus ex fisco numerat, saevitiam militum plerosque ad poenam exposcentium saepius adprobat, raro simulatione vinculorum frustratur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장1)
eo audentius Rhoxolani, Sarmatica gens, priore hieme caesis duabus cohortibus, magna spe Moesiam inruperant, ad novem milia equitum, ex ferocia et successu praedae magis quam pugnae intenta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장2)
ne miles centurioni, ne centurio tribuno obsequatur, ut confusi pedites equitesque in exitium ruamus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장4)
peditum equitumque copiis Suetonius Paulinus, Marius Celsus, Annius Gallus rectores destinati, sed plurima fides Licinio Proculo praetorii praefecto.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 87장5)
primores senatus aetate invalidi et longa pace desides, segnis et oblita bellorum nobilitas, ignarus militiae eques, quanto magis occultare et abdere pavorem nitebantur, manifestius pavidi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장5)
et ex ipsa urbe haud spernenda manus, quinque praetoriae cohortes et equitum vexilla cum legione prima, ac deforme insuper auxilium, duo milia gladiatorum, sed per civilia arma etiam severis ducibus usurpatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 11장7)
his copiis rector additus Annius Gallus, cum Vestricio Spurinna ad occupandas Padi ripas praemissus, quoniam prima consiliorum frustra ceciderant, transgresso iam Alpis Caecina, quem sisti intra Gallias posse speraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 11장8)
duas Tungrorum cohortis, quattuor equitum turmas, universam Trevirorum alam cum Iulio Classico praefecto misit, e quibus pars in colonia Foroiuliensi retenta, ne omnibus copiis in terrestre iter versis vacuo mari classis adceleraret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장3)
duodecim equitum turmae et lecti e cohortibus adversus hostem iere, quibus adiuncta Ligurum cohors, vetus loci auxilium, et quingenti Pannonii, nondum sub signis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장4)
ne Othonianis quidem incruenta victoria fuit, quorum improvide secutos conversi equites circumvenerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 15장5)
ac velut pactis indutiis, ne hinc classis inde eques subitam formidinem inferrent, Vitelliani retro Antipolim Narbonensis Galliae municipium, Othoniani Albingaunum interioris Liguriae revertere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 15장6)
vocatis principibus insulae consilium aperit, et contra dicere ausos, Claudium Pyrrichum trierarchum Liburnicarum ibi navium, Quintium Certum equitem Romanum, interfici iubet:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION