라틴어 문장 검색

', si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.8)
quod si satis grati homines essent, haec tibi omnia parata esse debebant, sic uti parata esse confido.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 9:1)
in salutatoribus, qui magis vulgares sunt et hac consuetudine quae nunc est plures veniunt, hoc efficiendum est ut hoc ipsum minimum officium eorum tibi gratissimum esse videatur.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 2:1)
iam deductorum officium quo maius est quam salutatorum, hoc gratius tibi esse significato atque ostendito et, quod eius fieri poterit, certis temporibus descendito.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 3:1)
nihil mihi tam populare neque tam gratum videtur.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 13:2)
est in re familiari, quae quamquam ad multitudinem pervenire non potest, tamen ab amicis si laudatur, multitudini grata est;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 15:2)
audivi hoc dicere quendam de quibusdam oratoribus, ad quos causam suam detulisset, gratiorem sibi orationem fuisse qui negasset quam illius qui recepisset.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 12장 1:1)
video nulla esse comitia tam inquinata largitione quibus non gratis aliquae centuriae renuntient suos magno opere necessarios.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 4:3)
etiam dicta clarorum virorum et electos ex poëtis maxime (namque eorum cognitio parvis gratior est) locos ediscere inter lusum licet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 65:2)
nam neque vim eorum adhuc intellectu consequentur et elocutione, quae tum sine dubio erat optima, sed nostris temporibus aliena est, contenti, quod est pessimum, similes sibi magnis viris videbuntur Alterum, quod huic diversum est, ne recentis huius lasciviae flosculis capti voluptate prava deleniantur, ut praedulce illud genus et puerilibus ingeniis hoc gratius, quo propius est, adament.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 108:4)
utra sit autem harum via utilior, cum materia deliberabimus, dum sciamus gratiora esse audientibus, quae solus quis aut primus aut certe cum paucis fecisse dicetur, si quid supra spem aut exspectationem, praecipue quod aliena potius causa quam sua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 204:1)
primum, quia pleraque gratiora sunt, si inventa subito nec domo adlata, sed inter dicendum ex re ipsa nata videantur, unde illa non iniucunda schemata, paene excidit mihi, et fugerat me, et recte admones.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 254:2)
est gratus iocus, qui minus exprobrat quam potest, ut idem dicenti candidate, semper domum tuam colui, cum posset palam negare, credo, inquit, et verum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 203:1)
adiuvant urbanitatem et versus commode positi, seu toti ut sunt (quod adeo facile est, ut Ovidius ex tetrastichon Macri carmine librum in malos poetas composuerit), quod fit gratius, si qua etiam ambiguitate conditur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 205:1)
nam in paupere gratior quam in divite, dante quam reddente, patre quam orbo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 187:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION