라틴어 문장 검색

Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim immutata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장11)
At Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem, patriam, parentisque armis tegere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장7)
Quarum rerum ego maxuma documenta haec habeo, quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 9장7)
Igitur circiter Kalendas Iunias L. Caesare et C. Figulo consulibus primo singulos appellare, hortari alios, alios temptare;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장1)
Erant praeterea complures paulo occultius consili huiusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut alia necessitudo.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장9)
Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica magis quam oratio mea vos hortantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장26)
ipse cum telo esse, item alios iubere, hortari, uti semper intenti paratique essent;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 27장4)
Quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장3)
Animus, aetas, virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortis facit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장26)
Ipse equo circumiens unumquemque nominans appellat, hortatur, rogat, ut meminerint se contra latrones inermis pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis certare.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장9)
suos hortando ad virtutem arrigere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 23장4)
At C. Memmius, cuius de libertate ingeni et odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras senatus contionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rem publicam, ne libertatem suam desererent, multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장5)
Neque ego vos hortor, quod saepe maiores vestri fecere, uti contra iniurias armati eatis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장7)
quare moneo hortorque vos, ne tantum scelus impunitum omittatis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장46)
Neque ego vos, Quirites, hortor, ut malitis civis vestros perperam quam recte fecisse, sed ne ignoscendo malis bonos perditum eatis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장52)

SEARCH

MENU NAVIGATION