라틴어 문장 검색

quia non vi agebant sed precibus et inter preces multa deorum mentio erat, religiosum parti maximae fuit, et legem una plures tribus antiquarunt quam iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 350:1)
ille precatur, Ille precem librat, supplicat ira preci.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:4)
Sed tamen imbre precum grauius succenditur ardor Bellandi, donantque preces fomenta furori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:7)
Hippolytus etiam si nummi preces audiat susurrantis, suae novercae non vult precibus novercari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:8)
sed votis precibusque duplici ratione placantur numina, aut votis aut precibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2611)
preces descendere ad omnes si quid invidiae est in humillimis precibus, inputandum in nomina Iunoni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7821)
prece numen adora ivnoni cane vota libens his enim Iuno praecipue delectatur, id est hymnis et prece.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4381)
Postquam Iuba ante portas diu multumque primo minis pro imperio egisset cum Zamensibus, dein cum se parum proficere intellexisset, precibus orasset uti se ad suos deos penates admitterent, ubi eos perstare in sententia animadvertit nec minis nec precibus suis moveri quo magis se reciperent, tertio petit ab eis, ut sibi coniuges liberosque redderent ut secum eos asportaret.
(카이사르, 아프리카 전기 91:3)
Ergo vota, preces, animos fundamus in illum, Vt nostris faueat uotis, ut uota secundet Qui solus complere potest, nec tarda sequetur Mens diuina preces, si mens legauerit extra.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION