라틴어 문장 검색

Ariston aiebat malle se adulescentem tristem quam hilarem et amabilem turbae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 3:5)
movere vult turbam et inconsultas aures inpetu rapere, tractandam se non praebet, aufertur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 4:3)
mediocria et in turbam nascentia saepe fortuna producit, eximia vero ipsa raritate commendat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 1:6)
Bona conscientia turbam advocat, mala etiam in solitudine anxia atque sollicita est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 5:1)
Quare, nisi quia superbissima consuetudo cenanti domino stantium servorum turbam circumdedit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 2:2)
Nec ideo te prohibuerim hos quoque audire, quibus admittere populum ac disserere consuetudo est, si modo hoc proposito in turbam prodeunt, ut meliores fiant faciantque meliores, si non ambitionis hoc causa exercent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 9:1)
Hinc atque illinc philosopho manus auditor intentat et super ipsum caput mirantium turba consistit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 13:1)
Illa tranquillitas vera est, in quam bona mens explicatur, Aspice illum, cui somnus laxae domus silentio quaeritur, cuius aures ne quis agitet sonus, omnis servorum turba conticuit et suspensum accedentium propius vestigium ponitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 6:6)
Ille ex conviviis et luxuria, ille ex ambitione et circumfusa clientium turba, ille ex amica, alius ex studiorum liberalium vana ostentatione et nihil sanantibus litteris;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 15:2)
Seneca Lucilio suo salutem Mentiuntur, qui sibi obstare ad studia liberali turbam negotiorum videri volunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 621)
Haec, quae ab Aristotele et Platone ponitur, turba causarum aut nimium multa aut nimium pauca conprendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 11:1)
confecit bellum inermis ac mancus et illa manu trunca reges duos vicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 53:5)
Convocat turbam, quisquis otio suo aliquam fabulam inposuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 5:3)
Ille me gratia forensi longe antecedet, ille stipendiis militaribus et quaesita per hoc dignitate, ille clientium turba;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 11:1)
est tanti ab omnibus vinci, dum a me fortuna vincatur, cui in turba par esse non possum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION