라틴어 문장 검색

hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes corporis offecti sensus per membra quiescunt nec possunt falsum veris convincere rebus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:15)
quo genere in primis sensus et membra videmus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 27:9)
nam dubium non est, animai quin opera sit sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse, tum nobis animam perturbatam esse putandumst eiectamque foras, non omnem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:5)
quippe ubi nulla latens animai pars remaneret in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis, unde reconflari sensus per membra repente possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:7)
ergo sensus abit mutatis motibus alte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:9)
et qui cumque dies multos ex ordine ludis adsiduas dederunt operas, plerumque videmus, cum iam destiterunt ea sensibus usurpare, relicuas tamen esse vias in mente patentis, qua possint eadem rerum simulacra venire;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:4)
quae procul usque adeo divino a numine distent inque deum numero quae sint indigna videri, notitiam potius praebere ut posse putentur quid sit vitali motu sensuque remotum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:3)
haud igitur constant divino praedita sensu, quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:8)
tenvis enim natura deum longeque remota sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:2)
Nec nimio solis maior rota nec minor ardor esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:1)
proinde, calor quoniam solis lumenque profusum perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent, forma quoque hinc solis debet filumque videri, nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:3)
[perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent] lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans, sive suam proprio iactat de corpore lucem, quidquid id est, nihilo fertur maiore figura quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:4)
postremo quid in hac mirabile tantoperest re, si genus humanum, cui vox et lingua vigeret, pro vario sensu varia res voce notaret?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:12)
ergo si varii sensus animalia cogunt, muta tamen cum sint, varias emittere voces, quanto mortalis magis aequumst tum potuisse dissimilis alia atque alia res voce notare!
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:20)
quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque res ex auditis potius quam sensibus ipsis, nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 38:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION