라틴어 문장 검색

Idem de apparatibus interpretabimur in ipsorum honorum suggestu deputandis, quod purpurae, quod fasces, quod vittae, quod coronae, quod denique contiones et edicta et pultes pridianae sine pompa diaboli, sine imitatione daemonum non sunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 3:1)
Quamquam nemo haec omnia plenius exprimere potest nisi qui adhuc spectat.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:13)
Ethnici, quos penes nulla est veritatis plenitudo, quia nec doctor veritatis deus, malum et bonum pro arbitrio et libidine interpretantur:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 21장 1:1)
in his tibi circenses ludos interpretare, cursus saeculi intuere, tempora labentia, spatia peracta dinumera, metas consummationis exspecta, societates ecclesiarum defende, ad signum dei suscitare, ad tubam angeli erigere, ad martyrum palmas gloriare.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 1:6)
Mota ergo ibi quaestione de pascha, uel tonsura, uel aliis rebus ecclesiasticis, dispositum est, ut in monasterio, quod dicitur Strenoeshalc, quod interpretatur sinus Fari, cui tunc Hild abbatissa Deo deuota femina praefuit, synodus fieri, et haec quaestio terminari deberet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 2:4)
Haec epistula cum praesente rege Naitono multisque uiris doctioribus esset lecta, ac diligenter ab his, qui intellegere poterant, in linguam eius propriam interpretata, multum de eius exhortatione gauisus esse perhibetur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 12:2)
Illi iucundos primum matura sapores Expressa incultis uva dedit pedibus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 714)
neque recte an perperam interpretor;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 239:1)
pomerium, verbi vim solam intuentes, postmoerium interpretantur esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 453:1)
quod responsum cum ipsi aliter interpretarentur, Iunius Brutus, qui cum his profectus erat, prolapsum se simulavit et terram osculatus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha48)
de agro Veientibus restituendo impetratum, expressaque necessitas obsides dandi Romanis, si Ianiculo praesidium deduci vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 142:1)
tum expressa vis ad pugnandum ut victor iam a vallo submoveretur hostis, satis tamen appareret capi tantum castra militem Romanum noluisse, alibi gaudere sua clade atque ignominia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 650:1)
sed nondum haec quae nunc tenet saeculum neglegentia deum venerat, nec interpretando sibi quisque ius iurandum et leges aptas faciebat, sed suos potius mores ad ea accommodabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 225:1)
sed, ut exprimatur tandem confessio subactam domitamque esse gentem, sub iugum abituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 309:5)
expressit hoc necessitas patribus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 327:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION