라틴어 문장 검색

Proelia non tantum destinato, sed ex occasione sumebat ac saepe ab itinere statim, interdum spurcissimis tempestatibus, cum minime quis moturum putaret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 60장 1:1)
tum maxime exactor grauissimus disciplinae, ut neque itineris neque proelii tempus denuntiaret, sed paratum et intentum momentis omnibus quo uellet subito educeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 65장 1:3)
ac subinde obseruandum se admonens repente interdiu uel nocte subtrahebat, augebatque iter, ut serius subsequentis defetigaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 65장 1:5)
Amicos tanta semper facilitate indulgentiaque tractauit, ut Gaio Oppio comitanti se per siluestre iter correptoque subita ualitudine deuersoriolo[co], quod unum erat, cesserit et ipse humi ac sub diuo cubuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 72장 1:1)
praeferentibus munera, quia suffecturus dies non uidebatur, praeceptum, ut omisso ordine, quibus quisque uellet itineribus urbis, portaret in Campum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 1:3)
ex praetura Macedoniam sortitus fugitiuos, residuam Spartaci et Catilinae manum, Thurin[g]um agrum tenentis in itinere deleuit, negotio sibi in senatu extra ordinem dato.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 3장 1:3)
Pompei liberos uixdum firmus a graui ualitudine per infestas hostibus uias paucissimis comitibus naufragio etiam facto subsecutus, magno opere demeruit, approbata cito etiam morum indole super itineris industriam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 8장 1:5)
tunc etiam per deuios tramites refugientem seruus Aemili Pauli comitis eius, dolens proscriptum olim ab eo patrem Paulum et quasi occasione ultionis oblata, interficere conatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 16장 3:4)
Tonanti Ioui aedem consecrauit liberatus periculo, cum expeditione Cantabrica per nocturnum iter lecticam eius fulgur praestrinxisset seruumque praelucentem exanimasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 3:3)
neque cenauit una, nisi ut in imo lecto assiderent, neque iter fecit, nisi ut uehiculo anteirent aut circa adequitarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 3:2)
itinera lectica et noctibus fere eaque lenta ac minuta faciebat, ut Praeneste uel Tibur biduo procederet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 82장 1:3)
tonitrua et fulgura paulo infirmius expauescebat, ut semper et ubique pellem uituli marini circumferret pro remedio atque ad omnem maioris tempestatis suspicionem in abditum et concamaratum locum se reciperet, consternatus olim per nocturnum iter transcursu fulguris, ut praediximus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 90장 1:2)
< . . . > Philippos Thessalus quidam de futura uictoria nuntiauit auctore Diuo Caesare, cuius sibi species itinere auio occurrisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 96장 1:3)
atque itinere incohato Asturam perrexit et inde praeter consuetudinem de nocte ad occasionem aurae euectus causam ualitudinis contraxit ex profluuio alui.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 97장 3:3)
sed in redeundo adgrauata ualitudine tandem Nolae succubuit reuocatumque ex itinere Tiberium diu secreto sermone detinuit neque post ulli maiori negotio animum accommodauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION