라틴어 문장 검색

De minoribus autem C. Sulpicius Gallus, qui maxime omnium nobilium Graecis litteris studuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 1:3)
Q. Nobiliorem M. F. iam patrio institute deditum studio litterarum - qui etiam Q. Ennium, qui cum patre eius in Aetolia militaverat, civitate donavit, cum triumvir coloniam deduxisset - et T. Annium Luscum huius Q. Fulvi conlegam non indisertum dicunt fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 2:6)
Fabius Pictor et iuris et litterarum et antiquitatis bene peritus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 1:5)
sic ingeni litterarum eloquentiae sapientiae denique etsi utrique primas, priores tamen libenter deferunt Laelio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 4:3)
Fuit Gracchus diligentia Corneliae matris a puero doctus et Graecis litteris eruditus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 2:3)
vester etiam D. Brutus M. filius, ut ex familiari eius L. Accio poeta sum audire solitus, et dicere non inculte solebat et erat cum litteris Latinis tum etiam Graecis ut temporibus illis eruditus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 1:1)
etsi Flacci scripta sunt, sed ut studiosi litterarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:8)
doctus vir et Graecis litteris eruditus, Panaeti auditor, prope perfectus in Stoicis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 1:3)
Damnum enim illius immaturo interitu res Romanae Latinaeque litterae fecerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 1:6)
Nam de sono vocis et suavitate appellandarum litterarum, quoniam filium cognovisti, noli exspectare quid dicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 1:6)
Multae litterae, summa non vitae solum atque naturae sed orationis etiam comitas, incorrupta quaedam Latini sermonis integritas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장2)
sed adiunxit etiam et litterarum scientiam et loquendi elegantiam, quae ex scriptis eius, quorum similia nulla sunt, facillime perspici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장3)
Doctus autem Graecis litteris propinquus noster, factus ad dicendum, M. Gratidius M. Antoni perfamiliaris, cuius praefectus cum esset in Cilicia est interfectus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장 2:2)
Eiusdem fere temporis fuit eques Romanus C. Titius, qui meo iudicio eo pervenisse videtur quo potuit fere Latinus orator sine Graecis litteris et sine multo usu pervenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장7)
Q. D. Valerii Sorani, vicini et familiares mei, non tam in dicendo admirabiles quam docti et Graecis litteris et Latinis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION