라틴어 문장 검색

et Masinissa praesidio circa portas opportunaque moenium dimisso, ne cui fugae pateret exitus, ad regiam occupandam citato vadit equo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 153:1)
ita aliena adpetivimus ut de nostris dimicaremus, nec in Italia solum nobis bellum, vobis in Africa esset, sed et vos in portis vestris prope ac moenibus signa armaque hostium vidistis et nos ab Carthagine fremitum castrorum Romanorum exaudimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 389:1)
Carthaginiensibus moenia patriae, di penates, sepulcra maiorum, liberi cum parentibus coniugesque pavidae, aut excidium servitiumque aut imperium orbis terrarum, nihil aut in metum aut in spem medium, ostentatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 446:1)
nihil iis qui modo orbem prope terrarum obtinuerint armis superesse praeter Carthaginis moenia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 571:2)
deinde, ubi magnitudine ac moenibus situque urbis freti dicta aspernabantur, vi atque armis adortus expugnavit puberibusque interfectis, praeda omni militibus concessa diruit muros atque urbem incendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 303:2)
sed ab eorum non templis modo sed etiam moenibus vi atque armis repulsum in ea delubra, quae sola religione tuta fuerint, saevisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 343:1)
lacus moenia cingit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 456:1)
inde cum superato promuntorio ad ipsa moenia urbis circumagere classem vellent, saeva coorta tempestate prope obruti fluctibus, dispersi, magna ex parte amissis armamentis in terram effugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 522:2)
valida ea civitas et moenibus et, quia ante fuerat temptata, firmo erat praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 531:2)
ceterum incepto absistere eum coegit subitus Aetolorum adventus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum moenia ingressi nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in stationes nunc in opera Macedonum faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 34:1)
a Metropoli, dum vastant agros, concursu oppidanorum ad tuenda moenia facto repulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 154:1)
compulsisque intra moenia qui eruperant, contenti ea victoria, quia spes nulla admodum expugnandi erat, abscesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 155:1)
inde Gomphos adortus est, et per aliquot dies summa vi tuentes urbem, cum iam scalas ad moenia erexisset, eo demum metu perpulit ad deditionem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 161:1)
duo milia Macedonum in praesidio habebat, qui primo summa vi restiterunt, quantum arma, quantum moenia tueri poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 169:2)
oppidani primo impigre tuebantur moenia, dein fessi vulneratique aliquot, cum et muri partem eversam operibus hostium cernerent, ad deditionem inclinarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 189:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION