라틴어 문장 검색

Ceterum superius pleramque nobilitatem haec propudia celebrare conquestus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 8:2)
Cuius verba ideo pono, quia non solum de lupo inter duos pontes capto erunt testimonio, sed etiam mores quibus plerique tunc vivebant facile publicabunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 14:2)
Lex vero haec paucis mutatis in plerisque cum Fannia congruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 8:1)
Itaque tanto hoc seculum ad omnem continentiam promptius, ut pleraque harum rerum quae Syllana lege ut vulgo nota conprehenduntur nemo nostrum vel fando compererit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 12:3)
Nux ista iuglans secundum nonnullorum opinionem a iuvando et a glande dicta existimatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 2:2)
Adeo autem Virgilio Homeri dulcis imitatio est, ut et in versibus vitia quae a nonnullis inperite reprehenduntur imitatus sit, eos dico quos Graeci vocant ἀκεφάλους λαγαροὺς ὑπερκαταληκτικούς, quos hic quoque Homericum stilum adprobans non refugit,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 1:1)
Ubi vero enumerantur auxilia, quem Graeci catalogum vocant, eundem auctorem suum conatus imitari in nonnullis paululum a gravitate Homerica deviavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 1:1)
In nonnullis ab Homerica secta haud scio casune an sponte desciscit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 8:1)
quorum plura omnibus, aliqua nonnullis Romanorum nota sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 1:2)
sed eam Graecorum nonnullis consuetudinem fuisse locupleti auctore iam palam faciam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 14:2)
Nunc, quia pleraque omnia quae supra dixi instructa auctoritate tragicorum probavi, id quoque, quod a Sophocle tractum est, annotabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 6:1)
Omnino autem ad rem divinam pleraque aenea adhiberi solita, multa indicio sunt, et in his maxime sacris quibus delinire aliquos aut devovere aut denique exigere morbos volebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 11:3)
voluntque nonnulli proprie cissybium ligneum esse poculum ex hedera, id est κισσοῦ.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 11:3)
Cui etiam gratia hoc nomine est habenda, quod nonnulla ab illis in opus suum, quod aeterno mansurum est, transferendo fecit ne omnino memoria veterum deleretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 5:2)
languebant pleraque morbo, Et moriebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 14:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION