라틴어 문장 검색

quamquam ex me quaesieras, nonne putarem post illos veteres tot saeculis inveniri verum potuisse tot ingeniis tantisque studiis quaerentibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 103:4)
sed sit ingenio divino:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 156:7)
Latent ista omnia Luculle crassis occultata et circumfusa tenebris, ut nulla acies humani ingenii tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 164:1)
et ut nos nunc simus ad Baulos Puteolosque videamus sic innumerabiles paribus in locis esse isdem nominibus honoribus rebus gestis ingeniis formis aetatibus isdem de rebus disputantes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 168:7)
est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 171:2)
quae tanta enim potest exsistere ubertas ingeni, quae tanta dicendi copia, quod tam divinum atque incredibile genus orationis, quo quisquam possit vestra in nos universa promerita non dicam complecti orando, sed percensere numerando?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 1장 1:2)
quae memoria, quae vis ingeni, quae magnitudo observantiae tot tantisque beneficiis respondere poterit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 9장 2:3)
credo ego vos, iudices, mirari quid sit quod, cum tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim, is qui neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his qui sedeant comparandus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 1장 1:1)
an tanto officiosior quam ceteri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 1장 2:4)
his de causis ego huic causae patronus exstiti, non electus unus qui maximo ingenio sed relictus ex omnibus qui minimo periculo possem dicere, neque uti satis firmo praesidio defensus Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 1:1)
nam commoditati ingenium, gravitati aetas, libertati tempora sunt impedimento.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 4장 1:2)
qui locus ingenium patroni requirit aut oratoris eloquentiam magno opere desiderat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 12장 2:9)
in quo scelere, iudices, etiam cum multae causae convenisse unum in locum atque inter se congruere videntur, tamen non temere creditur, neque levi coniectura res penditur, neque testis incertus auditur, neque accusatoris ingenio res iudicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 3:2)
vereor ne aut molestus sim vobis, iudices, aut ne ingeniis vestris videar diffidere, si de tam perspicuis rebus diutius disseram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 4:1)
quae praeteriri nullo modo poterant, ea leviter, iudices, attigi, quae posita sunt in suspicionibus de quibus, si coepero dicere, pluribus verbis sit disserendum, ea vestris ingeniis coniecturaeque committo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION