라틴어 문장 검색

inde magna parte militum navibus missa ipse per laetam pace non minus quam victoria Italiam, effusis non urbibus modo ad habendos honores, sed agrestium etiam turba obsidente vias, Romam pervenit triumphoque omnium clarissimo urbem est invectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 605:1)
quis enim dubitat, quin, si Saguntinis obsessis fidemque nostram implorantibus impigre tulissemus opem, sicut patres nostri Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam aversuri bellum fuerimus, quod cunctando cum summa clade nostra in Italiam accepimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 59:2)
ceterum, etsi communes socii sint, tamen nisi ex auctoritate populi Romani neque classem neque exercitum defendendi aut oppugnandi cuiusquam causa regem in Graeciam missurum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 86:1)
duarum coloniarum, quae ingentem illam tempestatem Punici belli subterfugissent, alteram captam ac direptam ab hostibus, alteram oppugnari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 101:1)
neque enim ipse rex Athenas obsidebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 147:1)
eo maxime tempore Abydum oppugnabat, iam cum Rhodiis et Attalo navalibus certaminibus, neutro feliciter proelio, vires expertus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 147:2)
aenum inde cum magno labore obsedit, postremo per proditionem Callimedis, praefecti Ptolomaei, cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 172:1)
qui questus Attalo Rhodiisque arma inlata, et quod tum maxime Abydum oppugnaret, cum rex ab Attalo et Rhodiis ultro se bello lacessitum diceret, num Abydeni quoque inquit ultro tibi intulerunt arma?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 190:2)
itaque L. Furius, magnis itineribus ab Arimino adversus Gallos Cremonam etiam tum obsidentes profectus, castra mille quingentorum passuum intervallo ab hoste posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 216:1)
occasio egregie rei gerendae fuit, si protinus de via ad castra oppugnanda duxisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 217:1)
itaque revocatis qui discurrerant ad praedandum militibus instructisque, ad oppugnandum castellum Eleusinem profectus cum multis inde vulneribus recessit Philippoque se venienti ex Achaia coniunxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 290:2)
filium Persea, puerum admodum, datis ex amicorum numero qui aetatem eius regerent, cum parte copiarum ad obsidendas angustias quae ad Pelagoniam sunt mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 314:1)
syracusanis oppressis ab externis tyrannis, quo indignius esset, cum tulissemus opem et fatigati prope per triennium terra marique urbe munitissima oppugnanda essemus, cum iam ipsi Syracusani servire tyrannis quam capi a nobis mallent, captam iisdem armis et liberatam urbem reddidimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 353:1)
ceteris ita oppidum, ita agros ademimus ut agrum locumque ad habitandum daremus, urbem innoxiam stare incolumem pateremur, ut qui hodie videat eam nullum oppugnatae captaeve ibi vestigium inveniat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 360:1)
inde copiis divisis partem ad consectandos vagos frumentatores emisit dato signo ne quem vivum relinquerent, cum parte ipse substitit itineraque quibus ad castra recursuri videbantur hostes, obsedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 411:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION