라틴어 문장 검색

cuius rei probatio est, quod exemplis eorum veteribus utuntur et ab oratoribus ilia repetunt, ipsi nullum novum et quod dictum non sit inveniunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 214:2)
sed hoc exercitatione multa consequendum, ut, quemadmodum illorum artificum, etiamsi alio spectant, manus tamen ipsa ad graves, acutos, medios nervorum sonos fertur, sic oratoris cognitionem nihil moretur haec varietas argumentorum et copia, sed quasi offerat se et occurrat, et, ut litterae syllabaeque scribentium cogitationem non exigunt, sic rationem sponte quadam sequantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 219:1)
aut enim sibi ipse respondet orator aut quod illic interrogatur, hic fere sumitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 225:2)
propter quod fuerunt, qui exempla et has auctoritates inartificialium probationum esse arbitrarentur, quod ea non inveniret orator, sed acciperet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 263:2)
nos, qui oratorem studemus effingere, non arma sed tympana eloquentiae demus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 285:2)
est tamen interim oratoris efficere, ut quid aut contrarium esse aut a causa diversum aut incredibile aut supervacuum aut nostrae potius causae videatur esse coniunctum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 305:1)
fiduciam igitur orator prae se ferat semperque ita dicat, tanquam de causa optime sentiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 339:3)
ieiuna tamen erunt et infirma, nisi maiore quodam oratoris spiritu implentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 344:3)
de quibus brevissime praelocutus, quid ipse sentiam, id est quid clarissimos oratores fecisse videam, non tacebo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 348:2)
nam si contingeret semper controversa confessis probare, vix esset in hoc genere usus oratoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 363:2)
oratori satis est dicere, cum argentum legaverit omne, pecuniam quoque legavit, quae est in argento.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 375:3)
quis unquam sic dixit orator?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 381:5)
id sensisse Atticos credo, quia Athenis adfectus movere etiam per praeconem prohibebatur orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 25:2)
et brevissimum quidem hoc praeceptum dari utrique parti potest, ut totas causae suae vires orator ponat ante oculos;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 29:2)
Sed haec tamen non debent esse mimica Itaque nec illum probaverim, quanquam inter clarissimos sui temporis oratores fuit, qui pueris epilogum productis talos iecit medium, quos illi diripere coeperunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 65:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION