라틴어 문장 검색

in capricorno aerumnosi, quibus prae mala sua cornua nascuntur;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:28)
Sic orbis vertitur tanquam mola, et semper aliquid mali facit, ut homines aut nascantur aut pereant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:31)
Deorum beneficio non emo, sed nunc quicquid ad salivam facit, in suburbano nascitur eo, quod ego adhuc non novi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 48:3)
Non mehercules soleo cito fervere, sed in molle carne vermes nascuntur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:8)
nam [in] ingenuum nasci tam facile est quam accede istoc.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:45)
Aedificant auro sedesque ad sidera mittunt, expelluntur aquae saxis, mare nascitur arvis, et permutata rerum statione rebellant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:11)
maior rerum tibi nascitur ordo.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 6:2)
Canis parturiens cum rogasset alteram, Ut fetum in eius tugurio deponeret, Facile impetravit:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis parturiens.3)
Ego, quem Pierio mater enixa est iugo, In quo tonanti sancta Mnemosyne Iovi Fecunda novies artium peperit chorum, Quamvis in ipsa paene natus sim schola Curamque habendi penitus corde eraserim Et laude invicta vitam in hanc incubuerim, Fastidiose tamen in coetum recipior.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.8)
Unde illa scivit niger an albus nascerer?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Canis ad agnum.9)
Nascebatur ex his exercitatio quaedam contemnendae pecuniae.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 8:3)
Nihil est quod a te mandari mihi aut maius aut gratius, nihil quod honestius a me suscipi possit, quam ut eligam iuvenem, ex quo nasci nepotes Aruleno Rustico deceat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 2:1)
illud enim nec di sinant, ut 'infirmior'. Ipse ad villam partim studiis partim desidia fruor, quorum utrumque ex otio nascitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 2 2:4)
in hac cubiculum, in quo sol nascitur conditurque;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 13:2)
quod interim plane remedium fuit - erat enim novum et subitum -, sed vereor ne procedente tempore ex ipso remedio vitia nascantur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION