라틴어 문장 검색

Illud satis convenit, si cottidie pares accessiones sunt, cotidie parvum cibum dandum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장13)
Si vero nihilo minus remanet, aliud ex toto sequendum est curationis genus, idque agendum, ut id, quod diu sustinendum est, corpus facile sustineat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장16)
16 At si duae quartanae sunt, neque eae, quas proposui (15, 4‑6), exercitationes adhiberi possunt, aut ex toto quiescere opus est, aut, si id difficile est, leviter ambulare, considere diligenter involutis pedibus et capite;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장1)
Omnibus vero sic adfectis somnus et difficilis et praecipue necessarius est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장60)
In eo difficilior somnus, prompta ad omnem audacem mens est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장2)
Inter initia tamen non difficilis curatio est, si inperata sunt corpori sitis, requies, inedia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장17)
si per talia auxilia venter non siccatur, sed umor nihilo minus abundat, celeriore via succurrere, ut is per ventrem ipsum emittatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장76)
Convenitque corpus nihilo minus esse curandum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장83)
aut enim nimio timore aliquis minus, aut aviditate nimia plus quam debet adsumit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장6)
si non est, scamoniam potui dare, vel cum aqua betam albam contritam, vel cum aqua mulsa nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장9)
tum id membrum, quod deficit, si potest, per se, si minus, per alium moveatur, et vi quadam ad consuetudinem suam redeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장17)
Sed nihil facere oportet, quo minus, quicquid est puris, excedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장58)
sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, levibus, umore quam minimo, servatis frictionibus exercitationibus, quae in omni tali genere valetudinis necessariae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장45)
Potionis quam minimum esse convenit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장16)
sed id modo minus, modo plus periculi habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION