라틴어 문장 검색

itaque, si videatur eis, se ex Latinis et ex Volscis populis iuventute propere excita, rediturum infesto exercitu Capuam esse Romanosque nihil tum minus quam proelium exspectantes necopinato adventu perculsurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 159:1)
in quos parte exercitus conversa Camillus non compulit solum eos intra moenia, sed eodem etiam die, cum ipsos auxiliaque eorum perculisset, oppidum scalis cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 191:2)
interim pedes equitem adsecutus, et totis iam copiis Samnis urgebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 539:2)
in suo quisque gradu obnixi, urgentes scutis, sine respiratione ac respectu pugnabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 544:1)
haec dicenti fetiali Postumius genu femur quanta maxime poterat vi perculit et clara voce ait se Samnitem civem esse, illum legatum a se contra ius gentium violatum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 150:1)
Postumius modo legatum genu perculit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 162:2)
vadunt igitur in proelium urgentes signiferos, et ne mora in concursu pilis emittendis stringendisque inde gladiis esset, pila velut dato ad id signo abiciunt strictisque gladiis cursu in hostem feruntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 178:2)
inde pars utraque, spe alieni magis auxilii quam viribus freta suis, iusto mox proelio inito Romanos urgent, et quamquam anceps dimicatio erat, tamen utrimque tutam aciem dictator habuit, quia et locum haud facilem ad circumveniendum cepit et diversa statuit signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 304:1)
nec, ut fit, ad ducis casum perculsa magis quam inritata est ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 314:2)
unde haud dubiam victoriam cernens cum ad suum cornu tenderet cum mille ducentis viris, dissimilem ibi fortunam invenit, Romanos loco pulsos, victorem hostem signa in perculsos inferentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 396:1)
indulgent consules legionum ardori, ut qui probe scirent novum militem hostium inter perculsos fuga veteranos ne temptando quidem satis certamini fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 632:1)
ibi duo victores exercitus perculsum iam fama hostem adorti fundunt fugantque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 652:1)
urgent itaque alii alios hortanturque signiferos ut ocius eant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 52:1)
urgendo cedentes insequendoque effusos compulere ad castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 260:1)
ita caesa ab tergo legio atque in medio, cum hostis undique urgeret, circumventa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 368:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION