라틴어 문장 검색

ceterum, ut de Homero taceam, quo nullius non artis aut opera perfecta aut certe non dubia vestigia reperiuntur, (ut Eleum Hippiam transeam, qui non liberalium modo disciplinarum prae se scientiam tulit, sed vestem et anulum crepidasque, quae omni manu sua fecerat, usu habuit, atque ita se praeparavit, ne alterius opere egeret,) illusisse tot malis, quot summa senectus habet, credimus Gorgian, qui quaerere de quo quisque vellet iubebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 268:1)
quot sacculis Aristoteles didicit, ut non solum, quae ad atque oratores pertinent, scientia complecteretur, sed animalum satorumque naturas omnes perquireret?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 269:2)
proinde quasi praetura et consulatus atque alia omnia huiusce modi per se ipsa clara et magnifica sint ac non perinde habeantur, ut eorum qui ea sustinent virtus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 4장9)
industria, probitas, militiae magna scientia, animus belli ingens domi modicus, libidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae auidus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장5)
Rerum scientia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 6:2)
" Huc et illud accedat, ut perfecta virtus sit, aequalitas ac tenor vitae per omnia consonans sibi, quod non potest esse, nisi rerum scientia contingit et ars, per quam humana ac divina noscantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 8:2)
Fabianus, vir egregius et vita et scientia et, quod post ista est, eloquentia quoque, disputabat expedite magis quam concitate, ut posses dicere facilitatem esse illam, non celeritatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 12:1)
Sed etiam si omnia a veteribus inventa sunt, hoc semper novum erit, usus et inventorum ab aliis scientia ac dispositio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 8:1)
Plura Iuppiter habet, quae praestet hominibus, sed inter duos bonos non est melior, qui locupletior, non magis quam inter duos, quibus par scientia regendi gubernaculum est, meliorem dixeris, cui maius speciosiusque navigium est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 12:3)
Beatum enim illud uno loco positum est, in ipsa mente, grande, stabile, tranquillum, quod sine scientia divinorum humanorumque non potest effici.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 29:4)
quantulumlibet sit illud, longum faciet scientia utendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 28:3)
scientia illi potius quam voluntas desit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 13:4)
Quibusdam enim placet non faciendi mellis scientiam esse illis, sed colligendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 4:2)
scientia est distinguendi, quid sit malum et quid non sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 28:6)
Gubernator tibi non felicitatem promisit, sed utilem operam et navis regendae scientiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 33:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION