라틴어 문장 검색

cum pontifices negassent ad religionem pertinere quanta impensa in ludos fieret, senatus Fulvio quantum impenderet permisit, dum ne summam octoginta milium excederet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 53:1)
de ceterorum indicum impunitate praemiisque consulibus permissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 206:2)
permulsit iram eius consul, quod ad Naupactum ipse festinans, quo se ex fuga Aetoli contulerant, Philippo permisit Athamaniae et Amynandro bellum inferret, et urbes, quas Thessalis Aetoli ademerant, regno adiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 250:1)
id modo petierunt ut Romani, quae viderentur, de Lacedaemoniis mutarent nec Achaeos religione obstringerent irrita ea, quae iureiurando sanxissent, faciendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 454:1)
librum extemplo poposcerunt, deinde ut ipse recitaret permiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 559:2)
filiis ut ternos inermes secum introducerent permisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 82:2)
priusquam id faceret, se ei permittere uti si quod seu ius seu auxilium se habere ad eos libros repetendos existimaret, experiretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 349:2)
non segniter imperium exsecuturos, duplicate turmas inquit, duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum hostium, quo nostros urgent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 473:3)
permittente Graccho ierunt et post paucis diebus alios decem legatos secum adduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 562:3)
postremo et inde praemissis oratoribus in dicionem se suaque omnia Romanis permiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 581:1)
id quoque Graccho permittente, sequar inquit vos adversus veteres socios meos, quoniam illos arma pro me piguit suscipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 584:1)
quod si permittatur, perpaucis lustris futurum, ut deserta oppida, deserti agri nullum militem dare possint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 88:2)
et quod, si in privatis sociorum aedificiis faceret, indignum videri posset, id eum templa deum immortalium demolientem facere, et obstringere religione populum Romanum, ruinis templorum templa aedificantem, tamquam non iidem ubique di immortales sint, sed spoliis aliorum alii colendi exornandique!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 30:1)
cernebam nobilissimas Asiae et Graeciae civitates in dies magis denudantes iudicia sua, mox, si permitteretur, eo processuras unde receptum ad paenitendum non haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 135:1)
vel permitterent Carthaginiensibus ut adversus iniusta arma pio iustoque se tutarentur bello;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 235:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION