라틴어 문장 검색

cum autem processit paulum et quatenus quicquid se attingat ad seque pertineat perspicere coepit, tum sensim incipit progredi seseque agnoscere et intellegere quam ob causam habeat eum, quem diximus, animi appetitum coeptatque et ea, quae naturae sentit apta, appetere et propulsare contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 33:3)
quam ob rem ordiamur ab eo, quod primum posui, quod idem reapse primum est, ut intellegamus omne animal se ipsum diligere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 37:2)
itaque ab his ordiamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 46:6)
atque ut a corpore ordiar, videsne ut, si quae in membris prava aut debilitata aut inminuta sint, occultent homines?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 63:3)
cum vero paulum processerunt, lusionibus vel laboriosis delectantur, ut ne verberibus quidem deterreri possint, eaque cupiditas agendi aliquid adolescit una cum aetatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 75:5)
Inde igitur, inquit, ordiendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 111:6)
Atque etiam si a primis incohatisque naturis ad ultimas perfectasque volumus procedere, ad deorum naturam perveniamus necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 33:1)
perspicuum est enim quo conpositiones unguentorum, quo ciborum conditiones, quo corporum lenocinia processerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 146:4)
Sed cum statuissem scribere ad te aliquid hoc tempore, multa posthac, ab eo ordiri maxime volui, quod et aetati tuae esset aptissimum et auctoritati meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 6:1)
Nunc, quoniam uterque vestrum patefecit earum ipsarum rerum aditum, quas quaerimus, et quoniam princeps Crassus eius sermonis ordiendi fuit, date nobis hanc veniam, ut ea, quae sentitis de omni genere dicendi, subtiliter persequamini;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 98:1)
mihi etiam qui optime dicunt quique id facillime atque ornatissime facere possunt, tamen, nisi timide ad dicendum accedunt et in ordienda oratione perturbantur, paene impudentes videntur, - tametsi id accidere non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 119:3)
unam, quod intellegerent ei, quos usus ac natura docuisset, non numquam summis oratoribus non satis ex sententia eventum dicendi procedere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 123:2)
Pusillus testis processit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 245:1)
atque illi philosopho ordiri placet a superiore paeane, posteriore finire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 183:3)
P. Faciam et a principiis primum ordiar, quae quidem ducuntur aut ex personis aut ex rebus ipsis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION