라틴어 문장 검색

Neque vero ego hoc tantum oneris imponam nostris praesertim oratoribus in hac tanta occupatione urbis ac vitae, nihil ut eis putem licere nescire, quamquam vis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri videtur, ut omni de re, quaecumque sit proposita, ornate ab eo copioseque dicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 21:1)
Cum igitur vehementius inveheretur in causam principum consul Philippus Drusique tribunatus pro senatus auctoritate susceptus infringi iam debilitarique videretur, dici mihi memini ludorum Romanorum diebus L. Crassum quasi conligendi sui causa se in Tusculanum contulisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 24:1)
Quod primum ferunt Leontinum fecisse Gorgiam, qui permagnum quiddam suscipere ac profiteri videbatur, cum se ad omnia, de quibus quisque audire vellet, esse paratum denuntiaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 103:1)
Magnum quoddam est onus atque munus suscipere atque profiteri se esse, omnibus silentibus, unum maximis de rebus magno in conventu hominum audiendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 116:1)
et exercitatio quaedam suscipienda vobis est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 147:1)
Quid ergo hoc fieri turpius aut dici potest, quam eum, qui hanc personam susceperit, ut amicorum controversias causasque tueatur, laborantibus succurrat, aegris medeatur, adflictos excitet, hunc in minimis tenuissimisque rebus ita labi, ut aliis miserandus, aliis inridendus esse videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 169:1)
nam si esset ista cognitio iuris magna atque difficilis, tamen utilitatis magnitudo deberet homines ad suscipiendum discendi laborem impellere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 185:2)
Neque vero, si quis utrumque potest, aut ille consili publici auctor ac senator bonus ob eam ipsam causam orator est aut hic disertus atque eloquens, si est idem in procuratione civitatis egregius, illam scientiam dicendi copia est consecutus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 215:1)
Sed quo citius hoc, quod suscepimus, non mediocre munus conficere possimus, omissa nostra adhortatione ad eorum, quos proposuimus, sermonem disputationemque veniamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 11:1)
Qui actor imitanda quam orator suscipienda veritate iucundior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 34:3)
de mathematicis, de musicis rebus non poterit quin dicat hoc onere suscepto recusare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 66:2)
in quo est illa quidem magna offensio vel neglegentiae, susceptis rebus, vel perfidiae, receptis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 101:2)
Nam orationis quidem copia videmus ut abundent philosophi, qui, ut opinor - sed tu haec, Catule, melius - nulla dant praecepta dicendi nec idcirco minus, quaecumque res proposita est, suscipiunt, de qua copiose et abundanter loquantur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 151:1)
atque ego idem existimavi pecudis esse, non hominis, cum tantas res Graeci susciperent, profiterentur, agerent seseque et videndi res obscurissimas et bene vivendi et copiose dicendi rationem daturos hominibus pollicerentur, non admovere aurem et, si palam audire eos non auderes, ne minueres apud tuos civis auctoritatem tuam, subauscultando tamen excipere voces eorum et procul quid narrarent attendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 153:3)
nam et omne, quod eloquimur sic, ut id aut esse dicamus aut non esse, et, si simpliciter dictum sit, suscipiunt dialectici, ut iudicent, verumne sit an falsum, et, si coniuncte sit elatum et adiuncta sint alia, iudicant, rectene adiuncta sint et verane summa sit unius cuiusque rationis, et ad extremum ipsi se compungunt suis acuminibus et multa quaerendo reperiunt non modo ea, quae iam non possint ipsi dissolvere, sed etiam quibus ante exorsa et potius detexta prope retexantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 158:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION