라틴어 문장 검색

.. nihil per se ipsi moti et sedentes expectare adventum viderentur regis, concilium quidem universae gentis post dimissos Romanos non habuerunt, per apocletos autem - ita vocant sanctius consilium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 397:3)
adventum eius et maiestatem ad verecundiam faciendam Romanis vim maiorem habituram quam arma;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 530:1)
qui Romanae partis erant sub adventum regis urbe excesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 603:1)
intra decimum diem quam Pheras venerat, his perfectis Crannonem profectus cum toto exercitu primo adventu cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 116:1)
itaque vixdum iis egressis legatis Antiochus in finibus et mox ad portas erat, et trepidantibus, qui expertes proditionis fuerant, tumultuoseque iuventutem ad arma vocantibus ab et Mnasilocho in urbem est inductus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 147:1)
sub adventum Romani exercitus seu ad metum virium seu ad spem veniae cum dedidissent sese, ad ea recipienda oppida, quae Athamanes occupaverant, uno agmine ierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 159:1)
adventu consulis deditio sine cunctatione est facta, traditumque praesidium regium et cum iis Athamanes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 166:1)
Antiochus sub adventum consulis a Chalcide profectus Tenum primo tenuit, inde Ephesum transmisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 254:1)
quod ubi nuntiatum est, velut hospitis, non hostis adventu motus Philippus accumbere eum epularique iussit, atque inde dimissis aliis, solum retentum, ipsum quidem de se timere quicquam vetuit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 341:1)
destituti enim ab omni spe, cum desertos se ab Antiocho, spem nullam in Aetolis esse cernerent, dies noctesque aut Philippi hostis adventum aut infestiorem etiam, quo iustius irati erant, Romanorum expectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 379:1)
sub adventum eorum oppidani relicta urbe - iam enim magna ex parte moenibus nudata erat - in arcem, quam inexpugnabilem habent, omnes armati atque inermes concessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 58:1)
inde ratio simulatae proditionis composita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 109:1)
haec sententia vicit, responsumque Antiocho est ante consulis adventum de pace agi non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 216:1)
magnam Romanis laetitiam prius victoriae nuntius, deinde adventus attulit Rhodiorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 278:1)
id multo quam de navali victoria laetius fuit, utique postquam eo venerunt, refertaque urbs omnium rerum commeatibus velut in adventum exercitus praeparatis eos excepit, ubi inopiam ultimam laboremque in obsidenda urbe proposuerant sibi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 377:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION