라틴어 문장 검색

Refert tamen, eventura soleas an contraria somniare.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 2:1)
Inde balinei cella frigidaria spatiosa et effusa, cuius in contrariis parietibus duo baptisteria velut eiecta sinuantur, abunde capacia si mare in proximo cogites.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 11:1)
quod non numquam longa tranquillitas mollit, saepius frequens et contrarius fluctus indurat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 27:2)
Nam ut illis erat moris, leges quas ut contrarias prioribus legibus arguebant, aliarum collatione convincere, ita nobis inesse repetundarum legi quod postularemus, cum hac ipsa lege tum aliis colligendum fuit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 8:1)
accidit enim res contraria et nova, ut accusatore praevaricationis damnato rea absolveretur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 33:4)
Itaque Herennius Senecio mirifice Catonis illud de oratore in hunc e contrario vertit:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 5:1)
ibi quamquam nondum periculo appropinquante, conspicuo tamen et cum cresceret proximo, sarcinas contulerat in naves, certus fugae si contrarius ventus resedisset.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:2)
Nam vehicula quae produci iusseramus, quamquam in planissimo campo, in contrarias partes agebantur, ac ne lapidibus quidem fulta in eodem vestigio quiescebant.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 8:3)
Nihil enim tam contrarium quam si advocatus a senatu datus defenderem ut reum, cui opus esset ne reus videretur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 3:2)
quas obvias quoque et contrario nisu in diversa tendentes transmittit et perfert, adeo validus ut illa qua properat ipse, quamquam per solum planum, remis non adiuvetur, idem aegerrime remis contisque superetur adversus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 3:2)
sed cum suspecta virtus, inertia in pretio, cum ducibus auctoritas nulla, nulla militibus verecundia, nusquam imperium nusquam obsequium, omnia soluta turbata atquc etiam in contrarium versa, postremo obliviscenda magis quam tenenda.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 7:2)
Igitur in senatu quoque numerari tamquam contrariae debent, quae tamquam diversae dicuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 18:1)
nonne videtur ipsa lex eos qui dissentiunt in contrariam partem vocare cogere impellere?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 20:5)
In contrarium incidi:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 10:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Quia confido, domine, ad curam tuam pertinere, nuntio tibi me Ephesum cum omnibus meis ὑπε`ρ *μαλέαν navigasse quamvis contrariis ventis retentum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 151)

SEARCH

MENU NAVIGATION