라틴어 문장 검색

(Per placidam vallem, et paucis accessa vireta) Pygmaeum quondam steterat, dum fata sinebant, Imperium.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 3:1)
Non tantos motus, nec tam memorabile bellum, Maeonius quondam sublimi carmine vates Lusit;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 5:3)
Jam latus effossum, et palmas ostendit utrasque, Vulnusque infixum pede, clavorumque recepta Signa, et transacti quondam vestigia ferri.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 7:3)
In hac enim ciuitate, que quondam fuit inclita et gloriosa urbs gentilium et caput regni Persarum, Antichristus nascetur.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:28)
Iam tunc enim nihil quod non dulcissimi nominis Iesu fuisset melle mellitum, nihil quod non sacrarum Scripturarum fuisset sale conditum, meum sibi ex toto rapiebat affectum.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:12)
sed ex quo mihi de sanctarum Scripturarum favis aliquid coepit emanare dulcedinis, et mellifluum Christi nomen sibi meum vendicavit affectum;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:25)
quidquid sine caelestium litterarum sale, ac dulcissimi illius nominis condimento, quamvis subtiliter disputatum legero vel audiero, nec sapidum mihi potest esse nec lucidum.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:26)
Verumtamen caritatis vel benevolentiae nomine quid ethnicus ille significare voluerit, non video.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:4)
Forte nomine caritatis mentis affectum, benevolentiae vero operum expressit effectum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:6)
Falso sibi praeclarum amicitiae nomen assumunt, inter quos est coniventia vitiorum;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:28)
Unde colligitur eos amicitiae solo nomine gloriari, falli que eius similitudine, non veritate fulciri.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:33)
quae amicitiae pulcherrimo nomine palliata, lege et praeceptis a vera amicitia fuerant distinguenda;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:4)
Cum igitur in amicitia et aeternitas vigeat, et veritas luceat, et caritas dulcescat, utrum nomen sapientiae tribus his debeas abrogare, tu videris. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:37)
Dic nunc, rogo te, utrum elapsum animo sit, an adhuc memoria teneas, quid inter te quondam et tuum Ivonem de amicitia spiritali convenerit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:11)
Et ipsum quidem quod emittitur vel recipitur, spiritus nomen obtinuit.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:59)

SEARCH

MENU NAVIGATION