라틴어 문장 검색

Quo facto, Maxwell, dux Americanus, literas ad Washingtonium mittendas curavit, in quibus eum certiorem fecit, legionum earum praefectos omnes, tribuno suo dixisse, " nisi Caesareae Novae consilium publicum querelis injuriisque suis remedium finemque posuerit, sese triduo imperio militari, quod a Congressu acceperant, procul dubio abdicaturos.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.20)
Sub idem tempus, Cornwallis, literas, ab Henrico Clintonio, equite, accepit, quibus in literis, certior factus est, " Digbyum ducem Anglicum navalem, ad oras Americanas, cumnavibus longis quibusdam appulisse;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.48)
- Certiores facit Washingtonium Congressumque, de pace apud Parisios agi fuisse coeptum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.2)
Statim atque ad oras Americanas appulit, Washingtonium Congressumque certiores fecit, " de pace apud Parisios agi coeptum fuisse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.8)
at causis quibusdam intercedentibus, Washingtonius de praesidis officio haud ante diem decimum quartum Aprilis certior fuit factus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.60)
Britannos, enim, Indos ad bellum Americanis inferendum impellere, nautasque Americanos vi capere, Turcasque in cives foederatarum civitatum incitare, a plerisque, pro certo, creditum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.22)
illi, qui sententiae hujusce autores fuere, sese certiores, isto de foedere, fieri tantummodo postulavere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.61)
Dum ista in civitate morabatur, amoris in se, in Gallos, in rempublicam, denique, Gallicam, pignora et indicia certissima accepit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.93)
at eum spes ista fefellit, et, priusquam nuncii certi e Gallia afferri potuissent, Washingtonius magistratu summo, quem per annos octo, ut supra dictum est, tenuerat, sese abdicavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.31)
" Tametsi mala multa et gravia, quae nos inter et nationes exteras extiterunt, jam omnino superata et praeterita sint, summo, tamen, dolore me afficit, vos certiores faciendi necessitudinem ingratam mihi impositam esse, rempublicam Gallicam naves nostras, in India occidentali, aliisque plurimis in locis, capere, et condemnare, non secus ac si bellum duas inter gentes geratur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.42)
meque vehementer piget, vobis dicere, legatum Gallicum, qui nunc apud nos moratur, nos, haud ita pridem, certiores fecisse, mala ista, de quibus nune querimur, in posterum, non imminui, sed, contra, augeri.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.43)
Cum Congressus de Washingtonii morte certior esset factus, Joannes Marshall, vir doctissimus, juxta ac disertissimus, verba hujuscemodi fecisse dicitur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.17)
" Nuncius tristis, quem heri accepimus, hodierno die nimium certus advenit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.18)
Bibliotheca, quam amplissimam habebat, et consuetudo epistolaris cum gentis uniuscujusque viris doctioribus, eum de quaque orbis terrarum regione certiorem fecere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.64)
In rebus magnis deliberandis, quas considerare ei persaepe contigit, omnes ubique petivit, ut sese his de rebus certiorem facerent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.79)

SEARCH

MENU NAVIGATION