라틴어 문장 검색

Hanc humanitatem insecutae sunt matteae, quarum etiam recordatio me, si qua est dicenti fides, offendit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:1)
nam tam bonae memoriae sum, ut frequenter nomen meum obliviscar.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:3)
Haec cum inter gemitus lacrimasque fudissem, detersit ille pallio vultum et Quaeso inquit Encolpi, fidem memoriae tuae appello:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:16)
Ego ad genua Ascylti procubui et per memoriam amicitiae perque societatem miseriarum petii, ut saltem ostenderet fratrem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:10)
Nec se tragoedias veteres curare aut nomina saeculis nota, sed rem sua memoria factam, quam expositurum se esse, si vellemus audire.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:8)
Sed fabulosa ne vetustate elevem, Narrabo tibi memoria quod factum est mea.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta6)
Mihi parta laus est quod tu, quod similes tui Vestras in chartas verba transfertis mea, Dignumque longa iudicatis memoria.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta ad Particulonem.6)
Quicquid putabit esse dignum memoria, Aesopi dicet;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.2)
quantus nunc illis honos A superis sit tributus tradam memoriae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.2)
Tunc enim subit recordatio:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 3:2)
At hercule memoria parentum Claudium Caesarem ferunt, cum in Palatio spatiaretur audissetque clamorem, causam requisisse, cumque dictum esset recitare Nonianum, subitum recitanti inopinatumque venisse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 3:1)
Vivit enim vivetque semper, atque etiam latius in memoria hominum et sermone versabitur, postquam ab oculis recessit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 11:1)
Incredibilis memoria:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 3:5)
Quo quidem honore, quantum ego interpretor, non modo defuncti memoriae, dolori patris, verum etiam exemplo prospectum est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 5:1)
At hercule ante memoriam meam - ita maiores natu solent dicere -, ne nobilissimis quidem adulescentibus locus erat nisi aliquo consulari producente:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION