라틴어 문장 검색

Hoc est cur ista voluptatis laudatio perniciosa sit, quia honesta praecepta intra latent, quod corrumpit apparet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 62:4)
Ille, quis- quis desidiosum otium et gulae ac libidinis vices felicitatem vocat, bonum malae rei quaerit auctorem et, cum illo venit blando nomine inductus, sequitur voluptatem non quam audit, sed quam attulit, et vitia sua cum coepit putare similia praeceptis, indulget illis non timide, nec obscure luxuriatur sed iam inde aperto capite.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 65:1)
Proiectus in omnia gulae libidinisque flagitia, omnibus notandus censoribus, saeculo praecepta conponit:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.14)
Praecepta melius imperi reges dabunt;
(세네카, Phoenissae 674:1)
Referam praecepta, matrum:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 8:1)
Peiora iuvenes facile praecepta audiunt.
(세네카, Thyestes 318:1)
tu canis Ascraei veteris praecepta poetae, quo seges in campo, quo viret uva iugo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b26)
at tua, Maecenas, vitae praecepta recepi, cogor et exemplis te superare tuis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 916)
Stoica post istos, sed concordantibus ipsis, Chrysippus Zenonque docent praecepta tenere, exclusi prope iam Cynici, sed limine restant;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium45)
quique etiam poenas suscepta in carne tulisti, sustentans alapas, ludibria, verbera, vepres, sortem, vincla, crucem, clavos, fel, missile, acetum, postremo mortem, sed surrecturus, adisti, eripiens quidquid veteris migraverat hostis in ius per nostrum facinus, cum femina prima praeceptum solvens culpa nos perpete vinxit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum12)
parui ego praeceptis, favorem ille non subtraxit iniunctis et impositae devotionis adstipulator invictus egit cum consule meo, ut me praefectum faceret senatui suo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 6:6)
quis enim iuvenum nesciat seniorum-que te mihi magistrum fuisse proprium, cum videremur habere communem, et si quid heroicus arduum comicus lepidum, lyricus cantilenosum orator decla- matorium, 1 historicus verum satiricus figuratum, grammaticus regulare panegyrista plausibile, sophista serium epigrammatista 2 lascivum, commentator lucidum iurisconsultus obscurum multifariam condiderunt, id te omnifariam singulis, nisi cui ingenium sibique quis defuit, tradidisse?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 2:2)
excrescit amplitudo proloquii angustias regulares et tamquam parvo auro grandis gemma vix capitur emicatque ut equi potentis animositas, cui frementi, si inter tesqua vel confraga frenorum lege teneatur, intellegis non tam cursum deesse quam campum, quid multis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 9:1)
tantum hoc meum duco, vestras invitare personas expectare voluntates laudare sententias, et 1 cum in locum statumque pontificis quisque sufficitur, ut a vobis praeceptum, a me procedat obsequium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Agroecio salutem 4:3)
quod sic quoque arroganter fieret indecenterque, si negotii praecepti pondus aggrederer, novus clericus peccator antiquus, scientia levi gravi conscientia, videlicet ut, si scriptum quocumque misissem, persona mea nec tunc abesset risui iudicantum, cum defuisset obtutui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION