라틴어 문장 검색

resupinetur et demittatur hujusmodi vitrum, ore deorsum verso, ventre sursum, in aliud vasculum vitreum ubi sit aqua, tangendo fundum vasculi illius recipientis extremo ore vitri immissi, et incumbat paullulum vitri immissi collum ad os vitri recipientis, ita ut stare possit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 178:5)
repens aut subito, ut sit adverbium, id est repente, ut sole recens orto:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3131)
His immissis, et nimio silentio conquiescentibus, confratres juxta muros existentes, et eventum rei exspectantes, sed neminem audientes, viros immissos jugulatos et in fide falsa subito suffocatos existimabant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 38:7)
dissoluit porro facile aes aurumque repente conferve facit, e parvis quia facta minute corporibus vis est et levibus ex elementis, quae facile insinuantur et insinuata repente dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:10)
tanta enim rabies multitudinem invasit ut repente, proditos rati, qui pugnantes mortem occubuissent periuriumque alius alii exprobantes et sacerdotibus maxime, qui, quos ad mortem devovissent, eorum deditionem vivorum hosti fecissent, repente omnes ad caedem coniugum liberorumque discurrerent seque ipsi per omnes vias leti interficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 195:1)
At Bellovaci reliquaeque civitates repente ex fuga paucis atque his vulneratis receptis, qui silvarum beneficio casum evitaverant, omnibus adversis, cognita calamitate, interfecto Correo, amisso equitatu et fortissimis peditibus, cum adventare Romanos existimarent, concilio repente cantu tubarum convocato conclamant, legati obsidesque ad Caesarem mittantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 21장2)
imperatoris vero navalis virtus in omni ciborum et armorum abundantia immitteretur, Wido, filius sororis Boemundi, Willhelmus Claret et caeteri primores exercitus, pecunia et blanditiis imperatoris corrupti, Boemundo diversas et graves opiniones opponentes, nunc ex ciborum inopia, nunc ex populi et navalis exercitus dispersione, nunc ex imperatoris urbi immissa opulentia, eum ab obsidione avertere conati sunt et amicitia imperatori confoederari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 86:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION